The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
A Constantinopoli qui voluerit ire pedes, transibit statim nauigio Brachium
Sancti Georgij quod satis est strictum, ibique ad Ruphinal quod est forte
castrum, inde ad Puluereal, et hinc ad castrum Synopulum. Ex tunc intrat
Cappadociam, terram latam sed plenam altis montibus, deinde Turciam ad
portum Theueron, et ad Ciuitatem ita dictam, nunc munitam firmis turribus,
ac muris, per quam transit fluuius Reglay. Postea transitur sub Alpibus
Noyremont, et per valles de Mallenbrinis in districto Rupium, ac per villam
Doronarum, et alias villas adiacentes fluuijs Reglay, et Granconiae, sicque
peruenitur ad Antiochiam minorem super Reglay, quae vocatur nobilior Ciuitas
Syriae: Notandum autem quod Regnum olim dictum Syria, modo communiter
vocatur Suria. [Sidenote: Antiochia.] Ista vero Antiochia, est magna,
pulchra, ac firma, licet quandoque maior, pulchrior, ac firmior fuerit.
Tunc autem transitur per Ciuitates Laonsam, Gibellam, Tortusiam, Toruplam,
et Berythum super mare vbi sanctus Georgius fertur occidisse Draconem. Hinc
pergitur in Ciuitatem nunc dictam Acon, quondam Ptolomaidem, antiquitus
Acharon, quae tempore quo eam vltimo Christiani tenebant circa annum
incarntionis Domini 1280. erat Ciuitas valde fortis, sed modo apparent eius
magnae ruinae. Porro a Constantinopoli poterit peregrinus facilius versus
Hierosolymorum partes per mare nauigare quam per terras peregrinare
praedictas, si deus illi propitius fuerit, et mare fidem conseruauerit.
[Sidenote: Sio.] Qui ergo a Constantinopoli iter transire nauigando
disponit, tendat ad Ciuitatem [Marginal Note: Vel Smyrnam.] Myrnam vbi nunc
ossa Sancti Nicholai venerantur, et sic procedendo per multa maritima loca
veniet ad Insulam Sio vbi crescit gummi mastix lucidum: Inde ad Insulam
Pathmos Sancti Ioannis Euangelistae, et ad Ephesum vbi idem noscitur
sepultus: hanc totam minorem Asiam tenent nunc pessimi Turci, et eam
appellant minorem Turciam. Post Ephesum nauigatur per plures Insulas vsque
Pataram Ciuitatem, vnde oriundus fuit beatus Nicholaus, ac per Myrrheam vbi
stetit Ephesus, vbi nascuntur fortia vina valde, deinde ad Insulam Cretae,
hinc Coos postea Lango, vnde Hypocrates Medicus dicitur natus: [Sidenote:
Rhodus Insula.] tuncque ad grandem Insulam Rhodum; et sciendum quod a
Constantinopoli vsque Rhodum, per mare dicuntur ducentae octuaginta leucae.
Hanc insulam totam tenent, et gubernant Christiani Hospitalarij nunc
temporis, quae quondam Colosse dicebatur: nam et multi Saracenorum adhuc eam
sic appellant, vnde et Epistola, quam beatus Paulus ad habitatores huius
Insulae scripsit, intitulabatur ad Colossenses. Ab hoc loco nauigando in
Cyprum, aspicitur absorptio Ciuitatis Sathaliae, quae sicut olim Sodoma
dicitur perijsse, propter vnicum crimen contra naturam a quodam Iuuene
petulante commissum. [Sidenote: Cyprus Insula.] Sciendum quod a Rhodo ad
Cyprum feruntur plene quingentae quinquaginta leucae: Cyprus magna, et
pulchra est Insula habens Archiepiscopatum, cum quinque Episcopatibus
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account