The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
suffraganeis: Illuc Famagosta, est vnus de principalibus portibus mundi, in
quo fere omnium mercatores conueniunt nationum, tam Christianorum, quam
multorum Paganorom, et similiter apud portum Limechon. Est ibi et Abbatia
ordinis sancti Benedicti, in monte sanctae Crucis, vbi dicitur saluati
latronis seruari crux, qui in eadem cruce audiuit a Christo, Hodie mecum
eris in Paradiso. [Sidenote: Fortis Cypri vina.] Corpus etiam sancti
Hylarionis seruatur ibi, in castro Damers quod Rex Cypri facit
diligentissime custodiri: Vltra modum fortia vina nascuntur in Cypro, quae
primo rubra, post annum albescunt, et quo vetustiora, eo albiora ac magis
odorifera, ac fortia efficiuntur. Vlterius paucissimae villae, aut Ciuitates
sunt Christianorum, sed fere omnia Saraceni possident infideles: et proh
dolor, ab Anno 1200. incarnationis Domini aut circa, pacifice tenuerunt.
[Sidenote: Ioppa, vel Iaffe.] Qui autem a Cypro prospere legit spacia
maris, poterit in duobus naturalibus diebus peruenire in portum Ioppae, qui
Iaffe nunc nuncupatur, et proximus est a Ireusalem, distans 16, tantum
leucas, hoc est dieta cum dimidia. [Sidenote: Portus Tyri, alias Sur.] Et
sciendum quod circa medium, inter Cyprum, et Iaffe est portus Tyri quondam
munitissimae Ciuitatis, hanc dum vltimo Saraceni a Christianis ceperunt
turpissime destruxerunt, custodientes iam curiose portum, timore
Christianorum. Iste portus non vocatur modo Tyrus, sed Sur. Nam et ab illa
parte est ibi introitus terrae Suriae. Ante istam Ciuitatem Tyrum habetur
quidam lapis, super quem dominus noster Iesus Christus sedendo suis
discipulis vel populis praedicauit. Vnde, et Christiani olim super hunc
locum construxerunt Ecclesiam in nomine Saluatoris. Peregrinus vero qui ab
hoc loco vult peregrinari, morose sciat, quod ad octo leucas a Tyro in
orientem est Sarepta Sydoniorum, vbi olim Elias Propheta filium viduae
suscitauit a morte. Itemque sciat, quod a Tyro in vnica dieta pergere
potest in Achon, siue Acharon supra scripta. [Sidenote: Achon, olim
Acharon. Mons Carmeli.] Circa Acon versus mare, ad 120. stadia, quorum 16.
leucam constituunt, est mons Carmeli, vbi morabatur praefatus Elias, et
super alium montem Villa Saffra vbi sanctus Iacobus, et Ioannes germani
Apostoli nascebantur, et in quorum natiuitatis loco pulchra habetur
Ecclesia. [Sidenote: Fossa Beleon.] Item prope Acon ad ripam dictam Beleon,
est fossa multum vtilis, et mirabilis quae dicitur fossa Mennon, haec est
rotunda circumferentia, cuius diameter continet prope 100. cubitos, plena
alba et resplendente arena, et mundi ex qua conficitur mundum et perlucidum
vitrum. Pro hac arena venitur per aquas, et per terras, et exportatur
manibus et vehiculis prope et procul, et quantumcunque de die exhauritur,
repleta mane altero reperitur: Et est in fossa ventus grandis et iugis, qui
mirabiliter arenam commouere videtur. Si quis autem vitrum de hac arena
factum in fossa reponeret, conuerteretur iterum in arenam, et qui imponeret
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account