The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
passagium maris rubri, non longe ab eodem loco, vbi olim populus Israel
Duce Mose, Deo iubente, siccis pedibus transiit idem mare. [Sidenote:
Ratio, cur Rubrum mare sic appellatur.] Quod quidem, licet aqua sit satis
clara, dicitur ibi Rubrum propter lapillos, et arenas subrufi coloris: et
continet ibi nunc temporis passus maris in latitudine fere sex leucas.
Transmissoque mari, ibit super hanc longe ab oris eiusdem per dietas
quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem
dierum, vsque in vallem praefatam. Alia est autem via, vt de Babylonia
intret Dyrcen deserta, tendens ad quendam fontem, quem dicitur Moses
[Marginal note: Vel Maus.] fecisse: et hinc ad riuulum Marach, qui quondam,
Mose imponente lignum, ab amaritudine dulcescebat, et sic tandem in
premissam vallem perueniant. Et restat via grandis dietae ad Montem Sinay ab
hac valle. Nam a Babylonia vsque in Sinay, aestimatur esse via duodecim
dictarum, quamuis nonnulli citius perueniunt. Hoc vere sciendum, neminem
peregrinorum per haec deserta sine ductore posse tendere, cui notae sunt viae,
sed nec equi valent transire, praecipue quod non inuenirent in desertis quid
bibere. [Sidenote: Abstinentia Camelorum ab aquis.] Aliquo tamen modo
transitur per Camelos, eo quod se continere possunt de potu duobus aut
tribus diebus: Et oportet vt itinerantes ferant secum per viam necessaria
ad victum proprium, et Camelorum, nisi quod interdum forte Cameli aliquid
sibi abrodere possunt circa cortices arbustorum, et folia ramusculorum.
CAPUT. 11.
De Monasterio Sinay, et reliquijs beatae Catherinae.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account