The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Phoenix visa a Mandeuillo.] Phoenix auis, de qua dicitur, quod
semper vnica sit in mundo, viuens per annos quingentos, quae et seipsam
comburit, ac de cineribus eius, siue per naturam, siue per miraculum alia
creatur, haec interdum apparet in Aegypto, et sicut mihi monstrabatur, vidi
duabus vicibus. Modicum est maior Aquila, cristam in capite maiorem
pauonis, collum habens croceum, dorsum Indicum, alas purpureas, caudam
duobus coloribus, per transuersum croceo et rubeo regulatam, qui singuli
colores sunt ad splendorem Solis delectabiliter videntibus resplendentes.
In Aegypto multae habentur arbores sexcies aut septies in anno
fructificantes, ibique frequenter inueniuntur in terra Smaragdi, et circa
oram Nili alij lapides pretiosi. [Sidenote: Mecha.] A Babylonia Aegypti,
vsque ad ciuitatem Meccam, (quam Pagani ibidem appellant Iacrib, et est in
magnis desertis Arabiae) sunt triginta duae dietae. In ea veneratur
detestandum cadauer Machon siue Machometi honorabiliter et reuerenter in
Templo eius, quod ibi vocatur Musket, de cuius vita aliquid infra narrabo.
Per praedicta itaque apparet, quod Imperator Sarracenorum Soldanus
Babyloniae, valde potens est Dominus.
CAPVT. 10.
De couductu Soldani, et via vsque in Sinay.
Prius dictum est de reuerentia Soldani, quando ad ipsum intratur exhibenda.
Sciendum ergo, cum ab eo petitur securus conductus, nemini denegare
consueuit, sed datur petentibus communiter sigillum eius, in appenditione
absque literis: hoc sigillum, pro vexillo in virga aut hasta dum peregrini
ferunt, omnes Sarraceni videntes illud flexis genibus in terram se
reuerenter inclinant, et portantibus omnem exhibent humanitatem. Verumtamen
satis maior fit reuerentia literis Soldani sigillatis, quod et Admirabiles,
et quicunque alij Domini, quando eis monstrantur, antequam recipiant, se
multum inclinant: Deinde ambabus manibus eas capientes ponunt super propria
capita, postea osculantur, et tandem legunt inclinati cum magna
veneratione, quibus semel aut bis perlectis, offerunt se promptos ad
explendum quicquid ibi iubetur, ac insuper exhibent deferenti, quicquid
possint commodi, vel honoris: sed talem conductum per literas Soldani vix
quisquam peregrinorum accipit, qui non in Curia illius stetit, vel notitiam
apud illum habuerit. [Sidenote: Literae Soldani in gratiam Mandeuilli
concessae.] Ego autem habui in recessu meo, in quibus etiam continebatur ad
omnes sibi subiectos speciale mandatum, vt me permitterent intrare, et
respicere singula loca, pro meae placito voluntatis, et mihi exponerent
quorumcunque locorum mysteria distincte et absque vllo velamine veritatis,
ac me cum omni sodalitate mea benigne reciperent, et in cunctis
rationalibus audirent, requisiti autem si necesse foret de ciuitate
conducerent in ciuitatem. Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem
Sinay potest a Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi
adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Nam vna viarum est, vt pertranseat
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account