1. Edict of Wieluń of 1424.--Contra Haereticos et Fautores Eorum
Vladislaus Jagiello in Vieluń Constituit. Significamus tenore
praesentium quibus expedit; universis praesentibus et futuris harum
notitiam habituris, quod cum sub dissimulatione praeterire non
debemus imo arcemur Divinae legis perpetuis institutis, pestiferos
haereticorum errores, quos in Dei contemptum et in Christianae fidei
detrimentum et enervationem politiaeque jacturam, iniqua perversorum
corda conflaverunt, etiamsi quaecunque oporteret nos subire pericula,
a finibus nostris propulsare, et in gladio dejicere, ut qui censura
ecclesiae non terrentur, humana severitate mulctentur, maturo consilio
Praelatorum, Principum et Baronum nostrorum habito et consensu, et
etiam de certa ipsorum et nostra scientia praesentibus decernimus, et
pro firmo constanti atque irrefragabili edicto teneri praecipimus.
Ut quicunque in Regno Nostro Poloniae et Terris Nobis subjectis
haereticus, aut haeresi infectus vel suspectus de eadem, fautor eorum
vel director repertus fuerit, … velut Regiae Majestatis offensor
capiatur, et juxta exigentiam excessus sui puniatur, et quicunque
venerint de Bohemia et intrant Regnum nostrum, ordinariorum suorum
examini aut magistrorum haereticae pravitatis ad hoc a Sede Apostolica
deputatorum vel deputandorum subdentur comprehensi. Si quis autem
incolarum Regni nostri cujuscunque status, dignitatis, gradus aut
conditionis fuerit, hinc ad Festum Ascensionis Domini proximum redire
de Bohemia neglexerit, noluerit, vel contempserit, pro convicto
haeretico censeatur et poenis subjaceat, quae haereticis infligi
consveverunt, nec amplius ad Regnum nostrum revertatur moraturus. Et
nihilominus omnia bona ipsorum mobilia et immobilia in quibuscunque
rebus consistentia publicentur thesauro nostro confiscanda, prolesque
eorum tam masculina, quam feminea omni careat successione perpetuo
et honore, nec unquam ad aliquas assumatur dignitates vel honores,
sed cum patribus et progenitoribus suis semper maneat infamis; nec de
caetero gaudeat aliquo privilegio nobilitatis vel decore. Inhibemus
etiam sub eisdem poenis, omnibus mercatoribus et alijs hominibus
cujuscunque conditionis fuerint, ut amodo et in posterum nullas res
venales, praesertim plumbum, arma, esculenta et poculenta ad Bohemiam
ducere praesumant vel portare.
--Volumina legum, I, fol. 85.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account