2. Contra eos, qui excommunicationis sententias ultra annum
sustinent.-- … statuimusque et ordinamus per praesentes, ut dum
aliquis indigena Regni nostri, cujuscunque status et conditionis
existat, propter raptum decimarum vel aliarum rerum ecclesiasticarum
occupationem, aut ratione excessum quorumcunque sive etiam in
contumatiam de non parendo juri et mandatis S. ecclesiae, sententia
excommunicationis juste fuerit innodatus, ipsamque ultra annum legalem
pertinaciter sustinuerit nec curaverit ad gemium S. Matris ecclesiae
redire, et pro excessu debitam emendam exhibere, extunc anno hujusmodi
elapso omnia bona ejusdem excommunicati mobilia et immobilia quae tunc
possederit, debent recipi per locorum Capitaneos quibus subjacent et
apprehendi tenenda et possidenda tam diu per Capitaneos hujusmodi,
quousque per eosdem excommunicatos vel Capitaneos memoratos, de
hujusmodi bonis damna vel valor rei ipsis laesis vel injuriam passis
plenarie exolvantur. Quibus solutis bona praelibata, praefatis
excommunicatis nonnisi absolutis, decernimus viceversa restituenda
per Capitaneos praenotatos. Mandamus igitur omnibus et singulis Regni
nostri Capitaneis et Vicesgerentibus eorundem, quatenus ad compescendam
talium excommunicatorum pertinatiam duritiam et temeritatem, praemissa
nostra saluberrima decreta executioni debite debeant demandari perpetue
et in aevum, toties quoties, per Praelatos, aliasque personas tam
ecclesiasticas quam saeculares super hoc fuerint requsiti et moniti.…
Actum Cracoviae … Anno Domini 1433.
--Vol. leg., I, fol. 195.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account