5. Decree of Janusz, Duke of Mazovia, 1525.--Ut nullus in toto
Ducatu Mazoviae, tam in civitatibus, oppidis, quam eorum in villis,
cujuscunque conditionis et status existat, praesertim in civitate
Varsaviensi libros et falsam doctrinam Lutheri in quocunque sermone,
sive Latino, sive Alemanico, aut quovis alio, tenere apud se, et
in domibus suis habere, legere, ac ipsum falsum dogma Lutheranorum
profiteri, sectam portare, tueri, et aliis eandem persvadere praesumat.
Ita tamen, ut quicunque de hac secta legitime convictus et probatus
fuerit, talis vita privari debeat, et bona eius omnia quaecunque habet,
mobilia et immobilia, confiscari et ad thesaurum Ducalem recipi debeant.
Quod decretum Dominus Dux mandavit, in omnibus Districtibus et
Capitaneatibus publicari, et diligenter per omnes Officiales exequi.
--Vol. leg., I, fol. 448, p. 223.
6. Edict of Dec. 28, 1524.--Mandatum ad co-ercendos et puniendos
Lutheranos in Capitaneatu Costensi--Sigismundus etc. Manifestum
facimus tenore praesentium universis. Quia intelligentes sectam
Lutheranam, quae cum ab ecclesia Catholica aliisque christianis
regibus et principibus, tum et a nobis, ut noxia et pestifera sanctae
religioni et reipublicae tranquilitati, iam dudum damnata est et
prohibita, in civitate nostra Costensi et in illa vicinia pullulare,
esseque aliquos homines ita temerarios ac insolentes, ut neque Dei
timore, neque edictis nostris ab hoc errore contineri queant, sed
contra illa ausu temerario nitantur; volents ejusmodi insolentias
et seditiosos conatus illorum ita, ut debemus, compescere, ne per
nostram dissimulationem hos malum acrius invalescat: mittimus illuc
Generosum Nicolaum Thomyczki, tribunum Lancic., Costensem, Pisdrensem
et Coninensem capitaneum ac praefectum stabuli nostri, cui commissimus
et tenore praesentium committimus, de his transgressoribus mandati
nostri in ipsa re Luterana diligenter inquirere, et in compertos poena
in edictis nostris contenta irremissibiliter animadvertere. Quapropter
vobis proconsuli et consulibus totique communitati ipsius Civitatis
nostrae Costensis, aliisque officialibus, nobilibus et subditis nostris
quibuscunque districte mandamus et praecipimus, ut cum per ipsum Gsum.
Nicolaum Thomyczki Capitaneum et quotiescunque fuertis requisiti, illi
ad perficiendum hoc mandatum et commissionem nostram omnem favorem
et auxilium praebeatis. Pro fide vestra et nostra gratia aliter non
facturi. Harum, quibus sigillum nostrum est impressum, testimonio
literarum. Datum in Conventione generali Piotrcoviensi, feria festi
Sorum. Innocentium (December 28.) A.D. 1524, Regni nostri A. 18-o.
--Metryka Kor., Bk. 39, DD. fol. 91. given by Zakrzewski,
pp. 231-232.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account