7. Edict of Grodno, Feb. 15, 1522.--Literae ad Magfcum. Palatinum
Cracov. et Consules Cracov., ut ponant in executionem edictum R. Mtis.
contra Lutherum et ejus sequaces. Sigismundus etc. Magfco. Christophero
de Schidlowyecz, Palatino et Capitaneo Cracov. et Regni nostri
Cancellario.… Nos itaque dudum intelligentes, spargi in Regno nostro
Lutheri cujusdam dogmata contra mores et instituta patrum et sanctae
matris ecclesiae ac in perturbationem communis status et unitatis
populi christiani, pro debito nostro et exemplo aliorum priorum Regum
et principum christianorum,--non enim haec nova sunt, nec raro accidunt
in ecclesia,--publico edicto mandaveramus, ut ad Regnum nostrum
nulla opera ipsius Lutheri aut alterius cujuspiam sequacis ipsius
inferrentur, sub exilio et privatione bonorum omnium. Contra quod
edictum nostrum comperimus, istic in Civitate nostra Cracoviensi esse
nonnullos ita curiosos in his, quae muneris eorum non sunt, atque ita
contumaces adversus edictum nostrum, ut non cessent opuscula ejusdem
Lutheri et alia id genus invehere, et propalam jam tueri dogmata ipsa
letifera, in offendiculum bonarum mentium hominumque perturbationem,
ac contemptum auctoritatis et mandati nostri Regii. Quod, ut merito
debemus, indignissimo animo ferentes, committimus S. tuae, idque omnino
habere volumus, ut tales, qui in vulgus spargunt ipsa dogmata Lutherana
vel ejus opera invehunt palam vel occulte in Regnum et Dominia nostra,
et praesertim istuc in Civitate Cracoviensi, aut ea vendunt, diligenter
disquirat, et, ut idem Consules curent, nomine nostro illis mandet, ac
in eos, qui comperti fuerint, multam edicti nostri irremissibiliter
exequatur; sed et quicquid ultra in ea re curanda et animadvertenda
fecerit, id nos non ratum solum, sed etiam gratiosissimum habituros
non dibitet. Pro fide et virtute sua tua S. factura. Datum in Grodno,
sabbato proximo ante Dominicam Septuagesimae A. D. 1522, Regni nostri
A. 16-o.
--Balzer, Corpus juris Polonici, III, pp. 649-650.
8. Edict of Cracow, March 7, 1523.--Sigismundus etc.… Et quia decet
Majestatem Regiam, ut in subjectis sibi populis unitas et tranquillitas
conservertur, quod uno fieri solet, si instituta divina et humana,
longo usu et communi comprobatione recepta, tueantur et manuteneantur,
hominesque seditiosi et plus sapere volentes quam oportet, coerceantur:
ideo praesenti publico edicto nostro statuimus, ut nullus aliqua opera
praedicti Luteri aut ejus sequacium ad hoc Regnum nostrum et dominia
nobis subjecta invehere, vendere et emere palam vel occulte audeat,
nec invecta habeat, legat aut illud pestiferum dogma praedicet,
approbat et tueatur, sub poena hujusmodi libellorum et operum Luteri
ejusque sequacium et illius, qui praemissa ausus fuerit, incendii
et concremationis, bonorumque confiscationis et amissionis. Datum
Cracoviae in conventu generali regni, 7 Martii a. 1523.
--Balzer, Corpus juris Polonici, IV, p. 3.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account