The Satyricon of Petronius ArbiterPetronius Arbiter
General
The Satyricon of Petronius Arbiter
Petronius Arbiter
Rome -- Fiction; Satire, Latin -- Translations into English
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine quae multas saepe
hereditates officio aetati extorserat, tum anus et floris extincti,
filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem
artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et
commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique . . . credere se
et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis
etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam,
relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem audirent:
quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac
dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo
reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus,
qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit
puellam invitare ad pigiciaca sacra. Sed et podagricum se esse
lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram
simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque
ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super
commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit ut lectum, in quo ipse
iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis
commoveret. Ille lente parebat imperio puellaque artificium pari motu
remunerabat. Cum ergo res ad affectum spectaret, clara Eumolpus voce
exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium
amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel
iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego
quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae
automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur
iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me
numen inimicum ibi quoque invenit.
I was not so concern'd at this as the former; for a little after my
strength return'd, and finding my self more vigorous, I cry'd out, the
courteous gods are greater that have made me whole again. For
Mercury, that conveys and reconveys our souls, by his favours has
restor'd what his anger had seiz'd: Now I shall be in as great esteem
as Protesilaus or any of the antients. Upon which taking up my
cloaths, I shew'd my whole self to Eumolpus, he startl'd at first, but
soon, to confirm his belief, with both hands chaf'd the mighty favour
of the gods.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account