The Scottish Reformation: Its Epochs, Episodes, Leaders, and Distinctive CharacteristicsMitchell, Alexander F. (Alexander Ferrier)
History
The Scottish Reformation: Its Epochs, Episodes, Leaders, and Distinctive Characteristics
Mitchell, Alexander F. (Alexander Ferrier)
Reformation -- Scotland
Jacobus etc., Decano Christianitatis nostre de L[audonia] Universisque
et singulis aliis Dominis rectoribus, vicariis perpetuis, capellanis
curatis et non curatis per provinciam nostram S[ti Andree] ubilibet
constitutis, Illique vel illis ad quem vel ad quos presentes litere
pervenerint, Salutem cum benedictione divina: Quia per fidelem
inquisitionem aliter de mandato nostro legitime receptam compertum
extitit quendam Magistrum P[atricium] H[amilton] de heresi multiplici
suspectum, quem citandum et desuper accusandum antea decrevimus, sed
medio tempore relictâ patriâ ad alia et extera se transtulit loca, nuper
autem vagante fama ad aures nostras clamorosa insinuatione pervenit
Ipsum nuperrime in patriam reversum et quod primo statim adventu non
debite missus nec prerogativis aut privilegiis debitis munitus, sed
propriâ auctoritate et temerariâ presumptione, predicationis officium de
heresi ei designata acceptare ausus est, et suas hereticas pravitates et
perversas Martini Lutheri heretici alias ab ecclesia damnati et suorum
fautorum ac sequacium opiniones promulgare, docens seminansve et
pertinaciter affirmans, ac populum Christianum de eisdem instruere non
erubescit, indeque simplices et illiteratos hujus regni Christi fideles
qui in se et progenitoribus per tanta temporis curricula, spatio viz.
mille et trecentorum annorum et ultra in ecclesiâ Dei constantissime
militaverunt, a verâ nostrâ orthodoxâ fide et catholica ecclesia
seducere, et quantum in eo est pervertere nititur et proponit, dicendo
predicando et temerario ausu inter alia palam et publice affirmando:--
Legibus, canonibus, patrum sanctionibus et decretis, humanis quoque
constitutionibus non esse obtemperandum; Claves et censuras ecclesie
contempnendas, nec sacramentis ejusdem fidendum, Templa non esse
frequentanda, nec ymagines adorandas, pro defunctorum animabus non esse
exorandum; nec decimas Deo et ecclesie solvendas; pro bonis operibus
nullum fore salutis premium nec pro malis cruciatum; Nostros
progenitores in ecclesia Dei et ejusdem sacramentis fidentes in malâ et
iniquâ fide esse mortuos et in inferno sepultos:--
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account