The Scottish Reformation: Its Epochs, Episodes, Leaders, and Distinctive CharacteristicsMitchell, Alexander F. (Alexander Ferrier)
History
The Scottish Reformation: Its Epochs, Episodes, Leaders, and Distinctive Characteristics
Mitchell, Alexander F. (Alexander Ferrier)
Reformation -- Scotland
Aliaque dictu et recitatu saltem inter Christianos et fideles horrenda
et nephanda predicat docet et affirmat in Dei viventis claviumque
ecclesie ac nostre fidei orthodoxe contemptum, regni et reipublice
ejusdem damnum scandalum et, digna Dei ultione, si premissis favere
incipiat, sperandam ruinam, animabusque perpetrantium gravissimum
periculum nisi remedio succurratur oportuno: In quibus omnibus et
singulis idem Magister P. communi voce et famâ ex publicâ et notoria
ejusdem predicatione orta de heresi suspectus reputatur, habetur et
divulgatur. Consilio igitur desuper recepto ipsum citandum et de
premissis experiendum decrevimus: Quare vobis et vestrum cuilibet nos
precipimus et mandamus, quatenus citetis legitime dictum Magistrum P. H.
primo, secundo, tertio et peremptorie etc. quod compareat personaliter
coram [nobis] nostrisque consulibus Dn̄is Episcopis, Abbatibus,
Prioribus, sacrarum literarum Professoribus, et Religiosis, aliisque
nobis pro tempore assistentibus, in ecclesiâ nostrâ Metropolitanâ S[ti
Andree] regni Scotie primatiali, die _N_ mensis _N_ proxime futuris,
horâ decimâ antemeridiana vel eo circa, ad respondendum nobis ex officio
de et super suis pertinaciter dictis, affirmatis, predicatis,
divulgatis, tentis et disputatis contra nostram orthodoxam fidem et
sanctam ecclesiam catholicam; et propterea ad videndum et audiendum
ipsum hereticum declarari, et penâ condignâ a canonibus propterea latâ
et imperatâ puniendum fore et puniri debere; superque adherentiâ et
favoribus prestitis peregrinis opinionibus et pravitatibus dicti Martini
Lutheri, heretici ab ecclesiâ damnati, et suorum sequacium; ac aliis
interrogandis similiter reddendis, et tanquam heretice pravitatis
fautorem et male de fide sentientem accusandum fore et accusari ac
condempnari debere. Testimonia quoque et probationes, si necesse fuerit,
desuper recipi, jurari, et admitti; ac in premissis omnibus et singulis
summarie et de plano sine strepitu et figurâ judicii prout juris fuerit
procedendum fore et procedi debere; Vel ad allegandum causam
rationabilem quare premissa fieri non deberent; Cum intimatione debita,
ut moris est, intimamus eidem quod sive dictis die et loco comparere
curaverit sive non comparuerit Nos nihilominus in premissis omnibus et
singulis procedere volumus et intendimus justitiâ mediante; Imprimis
absentiâ seu contumaciâ in aliquo non obstante; et ne periculum sit in
mora, et ut interim hujus hereses in hoc regno hucusque ab omni tali
labe et hereticâ peste per tanta temporis spatia sano, et post Christi
Salvatoris susceptam fidem inviolabiliter preservato, non oriantur nec
per Christi fideles audiantur, vobis omnibus et singulis supradictis,
modo et forma premissis precipimus et mandamus, quatenus auctoritate
nostra inhibentes omnibus et singulis Christi fidelibus cujuscunque
dignitatis, status, gradus, ordinis aut conditionis existant, ne dicto
Magistro P. sic ut premittitur, de heresi suspecto, favorem,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account