The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 2 of 2)Beloe, William
General
The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 2 of 2)
Beloe, William
Authors, English; Beloe, William, 1756-1817; English literature -- Anecdotes
Quamvis super Caroli secundi meritis hodie privatorum hominum multæ sint
et discrepantes sententiæ, tamen si publicum istius sæculi Ecclesiæ
totiusq; populi suffragium respicimus, hunc diem non modo cretâ notandum
sed et dignum judicabimus, qui solenni gratiarum actione quotannis
celebretur. Et cum nulla neq; lex neq; consuetudo altius radices agat,
aut diutius floreat, quam quæ religionis nomen prætendat; operæ pretium
sit propius inspicere et exigere Caroli mores atq; ingenium; sine irâ et
studio inquirere, quantum reipublicæ contulerit; quibus sive privatim
sive publice virtutibus eminuerit; quantis libertatem et religionem
beneficiis auxerit; quam bene denique cum regis tum hominis partes
impleverit.
Si qui rex unquam fuit, qui optimis et felicissimis avibus regnum suum
auspicatus est, is profectò fuit Carolus, qui tanto tamq; unanimi totius
imperii consensu, in solium hæreditarium escenderit. Et quemadmodum
amantium iræ (aiunt) amoris integratio est, quicquid in Carolum
patrem populus deliquerat, aut quodcunq; in officio erga eum fungendo
desiderari potuerat, id omne effusissimâ est, quâ filium prosequebatur
benevolentiâ pensare aut supplere adnixus. Qui per tot annos sub crudelis
et suspicacis tyranni dominatione gemuissent, expectatione melioris
fortunæ nunc se consolabantur, si princeps ab exilio revocaretur;
satiusq; duxerunt, etiam si tyranni potestatem iterum experiri necesse
esset, ejus arbitrium agnoscere, ad quem lege hereditariæ successionis
regnandi jus aliquatenus pertinere videretur. Cromwello igitur tandem
mortuo, omnes sectæ et factiones certatim se regi restituendo accinxêre.
Sperabant scilicet, fore, ut novus rex, quantum patriæ favori deberet,
gratus memoriæ mandaret, et aliquando tam re quam verbis ostenderet; ut
patris sui miserabili fortunâ et immaturo exitu admonitus, scopulos et
syrtes in quas ille impegisset, ipse gubernator factus, cautâ et prudenti
navigatione evitaret; ut neq; communia jura deminueret, neq; præter jus
fasq; prærogativæ suæ fines propagaret; ut adversis rebus diu multumq;
conflictatus, humanè et sine insolenti lætitiâ secundis frueretur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account