The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 2 of 2)Beloe, William
General
The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 2 of 2)
Beloe, William
Authors, English; Beloe, William, 1756-1817; English literature -- Anecdotes
Cum nuper audivissem, TOUPII Emendationes in Suidam prælo Oxoniensi
mox prodituras, Viros doctissimos, qui laborem edendi suscepissent,
certiores feci, me non indiligenter opus illud aureum perlegisse, et
notarum mearum, quas hic illic adscripsissem, modo dignæ viderentur, quæ
TOUPII scriptis pro appendice adjungerentur, copiam iis facturum. Habes
igitur breves hasce notas; quas tu, qualescunque tandem sunt fructu
leges. Sed duo sunt, quæ abs te mihi ignosci pervelim. Unum est, quod
plerumque censoris personam gero, sæpiusque TOUPIUM reprehendo, quam
laudo; alterum, quod libros alios haud raro indicavi, in quibus idem
jam ante TOUPIUM observatum sit. De priori, ita res erat, faciundum
fuit. Neque enim hoc juvenili jactantia feci, nec quo viris me longe
majoribus vellicandis laudem mihi comparare vellem; sed semper ab eorum
consuetudine valde abhorrui, qui nihil aliud quam _pulchre_, _bene_,
_recte_, tertio quoque verbo ingerunt. Ego sane, nisi TOUPII ingenium et
doctrinam maximi facerem, nunquam in eum, ne hæc quidem, quantulacunque
sunt, scriberem. Sed editoris aut commentatoris officium esse duco,
auctoris sui errores corrigere, delectus supplere. Vix unquam igitur
TOUPII sententiam calculo meo comprobavi, nisi ubi novis argumentis
confirmari posse, aut ab aliis criticis nullo jure impugnata esse
videretur. Quod ad alterum attinet, neminem opinor adeo iniquum fore, ut
credat me TOUPIO, quoties ejus cum aliis consensum memoro, plagii vel
minimam suspicionem inustam velle. Sed cum duo scriptores idem tradant,
mihi non alteruter, ab altero ideo sumpsisse, sed uterque rem recte
reputantes, veritatis vi coacti, in eandem sententiam devenisse videntur.
_Omnes enim_, inquit BENTLEIUS[4], _in multa incidimus, nescientes, illa
jam ab aliis esse occupata_. Quæ observatio ut et mihi prosit rogo, si
quid in his notulis, quod dictum sit prius, ipse dixisse inveniar.
_Dabam Londini, 1 Julii, 1787._
* * * * *
The Professor once kindly undertook to write down, for a young friend who
was preparing to make a collection of classical and philological books, a
list of such works as he conceived to be indispensable in a well-chosen
library.
A paper book was provided, in which the Professor first wrote, Libri
Desiderati in Museo. A.B.
The two first pages of this Manuscript are subjoined.
Euripidis Hippolytus Valckenærii cum Diatribe in perditas
Tragædias, &c.
Euripidis Phœnissæ Valckenærii Ursini Collatio Græcorum cum
Virgilio, cui accedunt Valckenærii Epistola ad M. Röverum et
Dissertatio de Scholiis in Homerum ineditis, &c.
Ammonius de differentia Vocum et alia ad Grammaticam spectantia
cum Animadversionibus Valckenærii.
Thomas Magister Bernardi, Oudendorpii et aliorum.
Gregoriùs Corinthi Episcopus de Dialectis per Gisbertum Koënium.
B. Brissonius de Formulis et solennibus verbis populi Rom.
Dion Cassius J. A. Fabricii et H. S. Reimari, 2 vol. fol.
Hamburgi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account