The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyBoethius
Religion
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy
Boethius
Happiness; Philosophy and religion; Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Age nunc de relatiuis speculemur pro quibus omne quod dictum est sumpsimus
ad disputationem; maxime enim haec non uidentur secundum se facere
praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur. Age
enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt, uideamus utrumne ita sit ut
secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si auferas seruum, abstuleris
et dominum; at non etiam si auferas albedinem, abstuleris quoque album, sed
interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in
domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non
accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus
coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se
domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum.
Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur
secundum se uel addere uel minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod est
esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere,
nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei
igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod
ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister
accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac
longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me
est minime uero ex sese.
Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non
faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino
uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque
aliud ut dictum est differunt nisi sola relatione, relatio uero non
praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua
dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest,
quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum.
Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias
effici differentiis non locis. Neque accessisse dici potest aliquid deo, ut
pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis
quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris. Ac si
meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus
processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum
sanctum; hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare. Quoniam uero
pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet
differentias quibus differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae
uero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas.
Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus
repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur
idonee constituta est unitas.
V.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account