The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyBoethius
Religion
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy
Boethius
Happiness; Philosophy and religion; Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae
continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint
substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis
esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus
uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas
uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo
quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque
patitur esse seiunctum.[30] Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis
aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod
cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri
solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus
cuncta quae sequuntur efficiam.
I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam.
Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum,
ueluti si hanc proponas: "Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae
relinquantur aequalia esse," nullus id intellegens neget. Alia uero est
doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit,
ut est: "Quae incorporalia sunt, in loco non esse," et cetera; quae non
uulgus sed docti comprobant.
II. Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at uero
quod est accepta essendi forma est atque consistit.
III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo
participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid,
cum esse susceperit.
IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum
uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.
V. Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic
enim accidens hic substantia significatur.
VI. Omne quod est[31] participat eo quod est esse ut sit; alio uero
participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est
esse ut sit; est uero ut participet alio quolibet.
VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet.
VIII. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.
IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod
appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc
ipsum quod appetit.
Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete
suis unumquodque aptabitur argumentis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account