The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyBoethius
Religion
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy
Boethius
Happiness; Philosophy and religion; Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si
situm sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime
quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram ex quo mihi aliqua
eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil ceteris amplius
afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita aeque nihil
ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet
scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum
grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si sanus inter furiosos
haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones nec
deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam.
Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti
omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit
admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae
uitium praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non
modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus
ne id quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat
inscientiae causa, dum tegitur.
Sed ab illis ad te transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius
perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut
mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel
addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti,
meis exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem
ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda
transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione transfertur ad stilum,
prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis summoueantur
errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei temperabo.
Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet [Greek: haireseon] de
personis dubitatur atque naturis, haec primitus definienda sunt et propriis
differentiis segreganda.
A TREATISE AGAINST EUTYCHES AND NESTORIUS
BY ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETHIUS MOST HONOURABLE, OF THE ILLUSTRIOUS
ORDER OF EX-CONSULS, PATRICIAN
TO HIS SAINTLY MASTER AND REVEREND FATHER JOHN THE DEACON
HIS SON BOETHIUS
I have been long and anxiously waiting for you to discuss with me the
problem which was raised at the meeting. But since your duties have
prevented your coming and I shall be for some time involved in my
business engagements, I am setting down in writing what I had been
keeping to say by word of mouth.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account