The Threshold Covenant; or, The Beginning of Religious RitesTrumbull, H. Clay (Henry Clay)
Religion
The Threshold Covenant; or, The Beginning of Religious Rites
Trumbull, H. Clay (Henry Clay)
Covenants -- Religious aspects
Foedus pangere Hebraice _Karath_ idem sonat ac “caedere.” Vide Gen. 15
: 17–19; 21 : 22–24, etc. Vide etiam Trumbull’s _Blood Covenant_, pp.
265–267, 322 _et seq._, Lane’s _Arab. Eng. Lex._, et Freytag’s _Lex.
Arab. Latin_, s. vv. “Khatan,” “Khatana.”
Footnote 648:
Vide Fuerst’s _Heb. Lex._, s. v. “Khatan;” etiam Exod. 4 : 25, 26.
Footnote 649:
Burckhardt, in suis _Proverbiis Arabicis_ (pp. 139 _seqq._), moris
huius meminit; Lane autem in suo _Modern Egyptians_ (I, 218) idem
perhibet. Verum ego loquar de quaestione e fontibus fide dignis
testium integerrimorum. Burckhardt enim asserit “clavim” magis idoneam
putari a plebecula in Ægypto Superiori in examine hoc instituendo quam
digitum.
Footnote 650:
Burckhardt meminit differentiae cuiusdam huiusmodi; constat tamen eum
morem camisiam sponsae adhibendi nonnisi cognovisse.
-----
EXHIBITING THE EVIDENCES.
In Syria, veluti in Ægypto, tela cruenta, vel indusium sanguine
maculatum loco probae castitatis testimoniique matrimonii habetur. In
Sinis “linteolum” ferculo a famulo offertur sponso, ubi is cubiculum
nuptiale primum intrat, quod his thalamo insternit, parentibus sponsae,
sanguine inquinatum ad praeservandum traditurus.[651] Apud Dahomeanos
thalamus, nocte nuptiarum gossypina nova impressa (vulgo “calico”)
consternitur, postero autem die, si cuncta e sententia successerint,
_godo_ (ligatura, quae Anglis “T bandage” sonat) ad amicos sponsae cum
triumpho deportatur ... dum sponsus lodiculam thalami exhibet.[652]
In Ægypto indumenta nuptialia, vestigiis manus cruentae notata, “erant
post nuptias supra fores domus rustici suspensa.”[653] Alias sponsa
poterat postridie nuptiarum amicis se sistere indusio sanguine maculato
supra alias vestes induta, atque in responsum coram eis congratulantibus
saltare rogata.[654] Soluit, porro, indusium hoc amicis visum
venientibus exhiberi, aut vero ad examinandum a vicinis in domos
circumferri.[655] Mores consimiles in quibusdam etiam Syriae partibus
usuvenerunt.
Ubi mappa vel pannus specialis in Ægypto Superiori adhibetur, haec,
quamprimum madere cruore contingat, a sponso mulieribus praestolantibus
foras exporrigitur. Mater sponsae, eam obtentam marito tradit, hic autem
tiarae (Turcis _turban_) suae apponit, seque primoribus senioribusque
populi in aedibus suis ut hospites congregatis sistit. Hi, testimonium
istud illibatae filiae suae castitatis servatae intelligentes, atque
insimul eam nunc foedere matrimonii in uxorem accitam, inclinatione
reverenter facta, ei apprecantes aiunt: “Fidem facio.”[656]
In oris Africae occiduis, apud populos magis primaevos, indumentum
sanguine commaculatum vicinis exhiberi consuevit. Quinimo et apud
humaniores Christianorum gentes mos viget vestem hanc die Solis post
nuptias in fana, ut a cunctis cernatur, deferendi atque exhibendi.[657]
Siquidem absque veste hac cruentata indicium matrimonii est nullum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account