The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
“Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti;
Cinyphio[238] poterit planta latere sinu.”
Ergo non linei utique, nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus
non calceari pedes senatorum ait, sed senatores illustrari.
Atque per hoc, “sicut caelestia ita terrena[239] ad laudem Dei
decorentur,” quae tu “caelestia” vocas; quae “terrena”? Quomodo caelestia
decorantur? Quae autem Deo laus sit ista tu videris. Ego vero, si qua
mihi fides est, nihil puto nec Deo nec ceteris hominibus magis esse
invisum quam tantam clericorum in rebus saecularibus licentiam. Verum
quid ego in singula impetum facio? Dies me deficiat,[240] si universa,
non dico amplificare, sed attingere velim.
“Pre[241] omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro
et successoribus eius ex nostro indictu, ut quem placatus
proprio consilio clericare voluerit et in religioso numero
religiosorum clericorum connumerare, nullus ex omnibus
praesumat superbe agere.”
Quis est hic Melchisedec, qui patriarcham Abraam benedicit?
Constantinusne, vix Christianus, facultatem ei, a quo baptizatus est
et quem beatum appellat, tribuit clericandi? Quasi prius nec fecisset
hoc Silvester nec facere potuisset! Et qua comminatione vetuit, ne quis
impedimento esset? “Nullus ex omnibus praesumat superbe agere.” Qua etiam
elegantia! “Connumerare in numero religioso religiosorum,” “clericare ...
clericorum,” et “indictu,” et “placatus.”
Atque iterum ad diadema revertitur:
“Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius
diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi
concesserimus,[242] ex auro purissimo et gemmis pretiosis[243]
uti debeant pro honore beati Petri.”
Iterum interpretatur diadema; cum barbaris enim et obliviosis loquebatur;
et adicit “de auro purissimo,” ne forte aliquid aeris aut scoriae
crederes admixtum.[244] Et gemmas cum dixit, addit “pretiosas” eodem
timore ne viles forsitan suspicareris. Cur tamen non “pretiosissimas,”
quemadmodum “aurum purissimum”? Plus namque[245] interest inter gemmam
et gemmam, quam inter aurum et aurum. Et cum dicere debuisset distinctum
gemmis, dixit “ex gemmis.” Quis non vidit ex eo loco sumptum, quem
princeps gentilis non legerat; “Posuisti in capite eius coronam de lapide
pretioso”? Sic locutus[246] est Caesar vanitate quadam coronae suae
iactandae, si modo Caesares coronabantur, in se ipsum contumeliousus,
qui vereretur ne homines opinarentur eum non gestare coronam ex auro
purissimo cum gemmis pretiosis, nisi indicasset?
Accipe causam cur sic loquatur; “pro honore beati Petri.” Quasi Christus
non sit summus angularis lapis, in quo templum ecclesiae constructum est,
sed Petrus; quod iterum postea facit. Quem si tantopere venerari volebat,
cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni Baptistae Romae
dicavit?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account