The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Quid? Illa loquendi barbaries nonne testatur non saeculo Constantini,
sed posteriori, cantilenam hanc esse confictam? “Decernimus quod ...
uti debeant,”[247] pro eo quod est decernimus[248] ut utantur: sic nunc
barbari homines vulgo loquuntur et scribunt, “Iussi quod deberes venire,”
pro eo quod est, “Iussi ut venires”: et “decrevimus” et “concessimus,”
quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint.
“Ipse vero beatus papa super coronam clericatus, quam gerit
ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti
corona.”
O tuam singularem stultitiam, Constantine! Modo dicebas coronam super
caput papae ad honorem facere beati Petri; nunc ais non facere, quia
Silvester illam recusat; et cum factum recusantis probes, tamen iubes eum
aurea uti corona; et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius
successores dicis agere debere. Transeo quod rasuram coronam vocas, et
papam pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat
coeptus.
“Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, resurrectionem
Dominicam designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris
imposuimus, et tenentes frenum equi pro reverentia beati Petri
dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio
omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad
imperii nostri imitationem.”
Nonne videtur hic auctor fabulae non per imprudentiam, sed consulto
et dedita opera praevaricari et undique ansas ad se reprehendendum
praebere? In eodem[249] loco ait, phrygio et Dominicam resurrectionem
repraesentari,[250] et imperii Caesarei esse imitationem; quae duo
inter se maxime discrepant. Deum testor, non invenio quibus verbis, qua
verborum atrocitate, confodiam hunc perditissimum nebulonem. Ita omnia
verba plena insaniae evomit. Constantinum non tantum officio similem
Moysi, qui summum sacerdotem iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria[251]
facit exponentem, quod difficillimum est iis qui diu in sacris
litteris[252] sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum pontificem
maximum, ut multi Imperatores fuerunt, ut commodius ipsius ornamenta in
alterum summum pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago
itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod[253] istam nefandissimam mentem
non nisi in stultissimum hominem cadere permisit: quod etiam posteriora
declarant. Namque Aaron sedenti in equo Moysen[254] inducit dextratoris
exhibuisse officium, et hoc non per medium Israel, sed per Chananeos
atque Aegyptios, id est per infidelem civitatem, ubi non tam imperium
erat orbis terrarum quam daemonum, et daemones colentium populorum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account