The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
“Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed ut[255] magis
quam imperii terreni dignitas, gloria et potentia decoretur,
ecce tam palatium nostrum, quamque Romanam urbem et omnes
Italiae sive occidentalium regionum provincias,[256] loca,
civitates beatissimo pontifici et universali papae Silvestro
tradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius
per pragmaticum constitutum decrevimus disponendas atque iuri
sanctae Romanae ecclesiae permanendas.”
De hoc in oratione Romanorum atque Silvestri multa disseruimus. Huius
loci est ut dicamus neminem fuisse facturum ut nationes uno cunctas
verbo donationis involveret, et qui minutissima quaeque superius est
exsecutus, lorum, calceos,[257] linteamina equorum,[258] non referret
nominatim provincias,[259] quarum singulae non[260] singulos reges nunc
aut principes regibus pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator
quae provinciae sub Constantino erant, quae non erant. Nam certe cunctae
sub eo non erant.[261] Alexandro exstincto videmus singulas regiones in
ducum partitione numeratas; a Xenophonte terras principesque nominatos,
qui vel ultro vel armis sub imperio Cyri fuerunt; ab Homero Graecorum
barbarorumque regum nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem,
numerum navium et prope numerum[262] militum, catalogo[263] comprehensum,
cuius exemplum cum multi Graeci, tum vero nostri Latini, Ennius,
Virgilius, Lucanus, Statius, aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et
Moyse in divisione terrae promissionis viculos quoque universos fuisse
descriptos;[264] et tu gravaris etiam provincias recensere? Occidentales
tantum provincias nominas. Qui sunt fines occidentis; ubi incipiunt,
ubi desinunt? Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et
orientis, meridieique et septentrionis, ut sunt Asiae, Africae, Europae?
Necessaria verba subtrahis, ingeris supervacua. Dicis, “provincias, loca,
civitates.” Nonne et provinciae et urbes loca sunt? Et cum dixeris
provincias, subiungis civitates, quasi hae sub illis non intelligantur.
Sed non est mirum qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem
urbium provinciarumque nomina praeterire, et quasi lethargo oppressum,
quid loquatur ignorare. “Italiae sive occidentalium regionum,” tamquam
aut hoc aut illud, cum tamen utrumque intelligat: appellans “provincias
regionum,” cum sint potius regiones provinciarum; et “permanendam”[265]
dicens pro permansuram.
“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam
potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae
provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et
illic nostrum constitui imperium.”[266]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account