The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Taceo quod dixit civitates aedificari, cum urbes aedificentur non
civitates; et “Byzantiam[267] provinciam.” Si tu es Constantinus,
redde causam cur illum potissimum locum condendae urbi[268] delegeris.
Quod enim alio te transferas post Romam traditam non tam congruum quam
necessarium est. Nec te appelles imperatorem, qui Romam amisisti, et
de nomine Romano, quod discerpis, pessime meritus es; nec regem, quod
nemo ante te fecit; nisi ideo te regem appelles quia Romanus esse
desiisti.[269] Sed affers causam sane honestam:
“Quoniam ubi princeps sacerdotum et Christianae religionis
caput constitutum est ab imperatore caelesti iustum non est ut
illic imperator terrenus habeat potestatem.”
O stultum David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam, Iosiamque, et
ceteros reges, stultos ac parum religiosos, qui in urbe Hierusalem cum
summis sacerdotibus habitare sustinuerunt, nec tota illis urbe cesserunt!
Plus sapit Constantinus triduo quam illi tota vita sapere potuerunt!
Et “imperatorem caelestem” appellas, quia terrenum accepit imperium;
nisi Deum intelligis,—nam ambigue loqueris,—a quo terrenum principatum
sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum esse mentiris.
“Haec vero omnia, quae per hanc imperialem sacram[270] et per
alia divalia decreta statuimus et firmamus,[271] usque in finem
mundi illibata et inconcussa permanere decrevimus.”
Modo terrenum te vocaveras, Constantine: nunc divum sacrumque vocas.
Ad gentilitatem recidis, et plusquam gentilitatem. Deum te facis, et
verba tua sacra, et decreta immortalia; nam mundo imperas ut tua iussa
conservet “illibata et inconcussa.” Non cogitas quis tu es, modo e[272]
sordidissimo impietatis caeno[273] lotus et vix perlotus? Cur non
addebas; “Iota unum aut unus apex de privilegio hoc non praeteribit,[274]
ut non magis pereat caelum et terra?” Regnum Saul a Deo electi ad
filios non pervenit; regnum David in nepote discerptum est, et postea
exstinctum. Et tu ad finem usque mundi regnum, quod tu sine Deo[275]
tradis, permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam tam cito te
docuit mundum esse periturum? Nam poetis, qui hoc etiam testantur, non
puto te hoc tempore fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius
tibi affinxit.
Ceterum, qui tam magnifice superbeque locutus est, timere incipit,
sibique diffidere, eoque obtestationibus agit:
“Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit,[276] et
coram terribili eius iudicio obtestamur[277] omnes nostros
successores Imperatores vel cunctos optimates, satrapas etiam
amplissimumque senatum et universum populum in universo orbe
terrarum, nec non[278] et in posterum,[279] nulli eorum quoquo
modo licere hoc aut confringere vel in quoquam convelli.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account