The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Quam aequa, quam religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per
innocentiam et fidem obtestetur ceteros lupos atque pastores, ne oves,
quas sustulit interque filios et amicos partitus est, aut illi adimere,
aut hi repetere tentent. Quid tantopere extimescis, Constantine? Si opus
tuum ex Deo non est, dissolvetur: sin ex Deo, dissolvi non poterit.
Sed video! Voluisti imitari Apocalypsim ubi dicitur: “Contestor autem
audienti omnia verba prophetiae libri huius; si quis apposuerit ad haec,
apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis
diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de
libro vitae et de civitate sancta.” At tu numquam legeras Apocalypsim,
ergo non sunt haec verba tua.
“Si quis autem, quod non[280] credimus, in hoc temerator
exstiterit, aeternis condemnationibus subiaceat condemnatus,
et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi in praesenti et
in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori
concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.”
Hic terror atque haec comminatio non[281] saecularis principis solet
esse, sed priscorum sacerdotum ac flaminum, et nunc ecclesiasticorum.
Itaque non est Constantini oratio haec, sed alicuius clericuli stolidi,
nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et crasi, ac inter
crapulam interque fervorem vini has sententias et haec verba ructantis,
quae non in alium transeunt, sed in ipsum convertuntur auctorem. Primum
ait, “aeternis condemnationibus subiaceat,” deinde, quasi plus addi
queat, alia addere vult, et post aeternitatem poenarum adiungit poenas
vitae praesentis; et cum Dei condemnatione nos terreat, adhuc, quasi
maius quiddam sit, terret nos odio Petri,—cui Paulum cur adiungat,
aut cur solum, nescio. Iterumque solito lethargo ad poenas aeternas
redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si minae hae exsecrationesque
Constantini forent, invicem exsecrarer ut tyrannum et profligatorem
reipublicae meae, et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis
extimescat[282] exsecrationem avarissimi hominis et ritu histrionum
verba simulantis ac sub persona Constantini alios deterrentis? Hoc est
proprie hypocritam esse, si Graecam vocem exquirimus, sub aliena persona
abscondere tuam.
“Huius vero imperialis decreti paginam propriis manibus
roborantes super venerandum corpus beati Petri posuimus.”
Chartane an membrana fuit pagina in qua scripta haec sunt? Tametsi
paginam vocamus alteram faciem, ut dicunt, folii; veluti quinternio habet
folia dena, paginas vicenas.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account