The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
O rem inauditam et incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse
me quendam[283] memini, quis librum Iob scripsisset; cumque ille
respondisset, “Ipse Iob,” tunc me subiunxisse, “Quo pacto igitur de sua
ipsius morte faceret mentionem?” Quod de multis aliis libris dici potest,
quorum ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari potest id
quod nondum esset administratum, et in tabulis contineri id quod post
tabularum, ut sic dicam, sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil
aliud est quam paginam privilegii ante fuisse mortuam sepultamque quam
natam, nec tamen umquam a morte atque sepultura reversam; praesertim
antequam conscripta esset roboratam, nec id una tantum sed utraque
Caesaris manu. Et quid istud est roborare illam? Chirographone Caesaris,
aut anulo signatorio? Magnum nimirum robur, maiusque multo quam si
tabulis aereis mandavisset! Sed non est opus scriptura aerea, cum
super corpus beati Petri charta reponatur. Cur hic Paulum retices, qui
simul iacet cum Petro, et magis custodire possent ambo quam si afforet
tantummodo corpus unius?
Videtis artes malitiamque[284] nequissimi Sinonis. Quia donatio
Constantini doceri non potest, ideo non in tabulis aereis sed charteis
privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi apostoli
dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro[285] inquirere, aut, si
inquireremus, carie absumptum putaremus. Sed ubi tunc erat corpus beati
Petri? Certe nondum in templo ubi nunc est, non in loco sane munito ac
tuto. Ergo non illic Caesar paginam collocasset. An beatissimo Silvestro
paginam non credebat, ut parum sancto, parum cauto, parum diligenti?
O Petre, O Silvester, O sancti[286] Romanae ecclesiae pontifices,
quibus oves Domini commissae sunt, cur vobis commissam paginam non
custodistis?[287] Cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere passi
estis? Opinor quia corpora quoque vestra contabuerunt. Stulte igitur
fecit Constantinus. En redacta in pulverem pagina, ius simul privilegii
in pulverem abiit!
Atqui, ut videmus, paginae exemplar ostenditur. Quis ergo illam de sinu
sanctissimi apostoli temerarius accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit.
Unde porro exemplar?[288] Nimirum aliquis antiquorum scriptorum debet
afferri, nec posterior Constantini temporibus. At is nullus affertur,
sed fortasse aliquis recens. Unde hic habuit? Quisquis enim de superiore
aetate historiam texit, aut Spiritu Sancto dictante loquitur, aut veterum
scriptorum et eorum quidem qui de sua aetate scripserunt sequitur
auctoritatem. Quare quicumque veteres non sequitur, is de illorum
numero erit quibus ipsa vetustas praebet audaciam mentiendi. Quod si
quo in loco ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit quam
illa glossatoris[289] Accursii de legatis Romanis ad leges accipiendas
dimissis in Graeciam plusquam stulta narratio cum Tito Livio aliisque
praestantissimis scriptoribus convenit.
“Datum Romae tertio Kalendas[290] Aprilis, Constantino Augusto
quarto consule et Gallicano quarto consule.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account