The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Ut fatear eos ita credidisse, et non malitia[298] fecisse; quid
mirum si ista crediderunt, ubi tantum lucri blanditur, cum plurima,
ubi nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam credant? Nonne
apud Aram Coeli, in tam eximio templo et in loco maxime augusto,[299]
cernimus pictam fabulam Sibyllae et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate
Innocentii tertii haec scribentis, qui etiam de ruina templi Pacis sub
natale Salvatoris, hoc est in partu Virginis, scriptum reliquit? Quae
ad evertendam magis fidem quia falsa, quam ad stabiliendam quia miranda
sunt, pertinent. Mentirine ob speciem[300] pietatis audet vicarius
veritatis, et se scientem hoc piaculo obstringere? An non mentitur?
Immo vero a sanctissimis viris se, cum hoc facit, dissentire non videt?
Tacebo alios: Hieronymus Varronis testimonio utitur, decem Sibyllas
fuisse; quod opus Varro ante Augustum condidit. Idem de templo Pacis
ita scribit: “Vespasianus et Titus Romae templo Pacis aedificato, vasa
templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt, quae Graeca et
Romana narrat historia.” Et hic unus indoctus plus vult libello suo etiam
barbare scripto credi quam fidelissimis veterum, prudentissimorum hominum
historiis!
Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam ipsius tacito[301]
praeteriri. Romae ex auctoritate papae ostenditur codex Bibliae,[302]
tamquam reliquiae sanctorum luminibus[303] semper accensis, quod
dicunt[304] scriptum chirographo Hieronymi. Quaeris argumentum? Quia
multum, ut inquit Virgilius, est pictai vestis et auri: res quae magis
Hieronymi manu indicat scriptum non esse. Illum ego diligentius
inspectum comperi scriptum esse iussu regis, ut opinor, Roberti
chirographo hominis imperiti.
Huic simile est, quamquam decem millia huiusmodi Romae sunt, quod
inter religiosa demonstratur in tabella effigies Petri et Pauli,
quam Silvester Constantino ab eisdem apostolis in somnis admonito in
confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico quia negem effigies illas
esse apostolorum (utinamque tam vera esset epistola nomine Lentuli missa
de effigie Christi, quae non minus improbe ementita est quam privilegium
quod confutavimus!) sed quia tabella illa a Sylvestro non fuerit exhibita
Constantino; in quo non sustineo animi mei admirationem continere.
Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri, quia et omnis in hoc quaestio
versatur, et mihi cum sermo sit cum pontificibus Romanis, de pontifice
Romano potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile aliorum
coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis quae ibi narrantur unam tantum
de dracone attingam, ut doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim
Gesta Silvestri ab Eusebio quodam Graeco homine, ut interpres testatur,
composita sunt,[305] quae natio ad mendacia semper promptissima[306] est,
ut Iuvenalis satirica[307] censura ait:
“... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account