The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Unde draco ille venerat? Romae dracones non gignuntur. Unde etiam illi
venenum? In Africa tantum pestiferi dracones ob ardorem regionis esse
dicuntur. Unde praeterea tantum veneni ut tam spatiosam civitatem peste
corrumperet, praesertim cum in tam alto specu demersus esset, ad quem
centum quinquaginta gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan
basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque interimunt. Nec
Cato Caesarem fugiens cum tanta hominum manu per medias Africae harenas,
dum iter faceret ac dormiret, ullum suorum comitum[308] serpentis afflatu
vidit exstinctum; neque illi populi ob id aerem sentiunt pestilentem.
Et si quid fabulis credimus, et Chimaera et Hydra et Cerberus sine noxa
vulgo conspecti sunt ac tacti.
Adhuc quin eum Romani potius occidissent? Non poterant, inquis? At multo
grandiorem serpentem in Africa ad ripam Bagradae[309] Regulus occidit.
Hunc vero vel obstructo ore specus facile erat interimere. An nolebant?
Ita, opinor, pro deo colebant, ut Babylonii fecerunt. Cur ergo, ut[310]
Daniel illum dicitur occidisse, non et Silvester hunc potius occidisset,
quem[311] canabaceo filo alligasset, et domum illam in aeternum
perdidisset? Ideo commentator fabulae noluit draconem interimi, ne plane
Danielis narratio referri videretur. Quod si Hieronymus, vir doctissimus
ac fidelissimus interpres, Apollinarisque et Origenes atque Eusebius
et nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si eam Iudaei
in Veteris Instrumenti archetypo non agnoscunt; id est, si doctissimi
quique Latinorum, plerique Graecorum, singuli Hebraeorum illam ut fabulam
damnant, ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, quae nullius scriptoris
auctoritate fulcitur, et quae magistram multo superat stultitia?
Nam quis beluae subterraneam domum aedificaverat? Quis illic eam
collocaverat, et ne prodiret atque avolaret (volant enim dracones,
ut quidam aiunt, etsi alii negant) imperaverat? Quis genus illud
cibi excogitaverat?[312] Quis feminas,[313] easque virgines ac
sanctimoniales, descendere praeceperat, nec nisi Kalendis? An tenebat
draco quis esset dies Kalendarum? Et tam parco raroque erat cibo
contentus? Nec virgines tam altum specum, tam immanem et esurientem
beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco, ut feminis, ut
virginibus, ut cibaria afferentibus. Credo, etiam cum illis fabulabatur.
Quid ni, honore dicto, etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex
draconis serpentisve cum matre concubitu geniti dicuntur. Quid, denegato
postea victu, non potius aut prodisset,[314] aut fuisset exstinctus?
O miram hominum dementiam, qui his anilibus deliramentis fidem habent!
Iam vero quamdiu hoc factitatum est? Quando fieri[315] coeptum? Ante
adventum Salvatoris, an postea? Nihil horum scitur. Pudeat nos, pudeat
harum neniarum et levitatis plusquam inimicae.[316] Erubescat Christianus
homo, qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui quae non modo
vera non sunt, sed nec verisimilia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account