The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Tune, Ludovice, cum Paschale pacisceris? Si tua, id est Imperii Romani,
sunt ista, cur alteri concedis? Si ipsius et ab eo[354] possidentur, quid
attinet te illa confirmare? Quantulum etiam ex Imperio Romano tuum erit,
si caput ipsum Imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus Imperator. Quid,
cetera quae possides tuane an Paschalis sunt? Credo tua dices. Nihil
ergo valet donatio Constantini, si ab eo pontifici donata tu possides.
Si valet, quo iure Paschalis tibi cetera remittit, retentis tantum sibi
quae possidet? Quid sibi vult tanta, aut tua in illum, aut illius in te
de Imperio Romano largitio? Merito igitur pactum appellas, quasi quandam
collusionem.
“Sed quid faciam?” inquies. “Repetam armis quae papa occupat?
At ipse iam factus est me potentior. Repetam iure? At ius meum
tantum est quantum ille esse voluit;[355] non enim hereditario
nomine ad Imperium veni, sed pacto, ut, si Imperator esse
volo, haec et haec invicem papae promittam. Dicam nihil
donasse ex Imperio Constantinum? At isto modo causam agerem
Graeci Imperatoris et me omni fraudarem Imperii dignitate.
Hac enim ratione papa se dicit facere Imperatorem me, quasi
quendam vicarium suum, et nisi promittam, non facturum; et nisi
paream, me abdicaturum. Dummodo mihi det, omnia fatebor, omnia
paciscar. Mihi tantum[356] crede, si Romam ego ac[357] Tusciam
possiderem, tantum abest ut facerem quae facio; ut etiam
frustra mihi Paschalis donationis, sicut reor falsae,[358]
caneret cantilenam. Nunc concedo quae nec teneo nec habiturum
esse me spero. De iure papae inquirere non ad me pertinet, sed
ad Constantinopolitanum illum[359] Augustum.”
Iam apud me excusatus es, Ludovice, et quisquis alius princeps[360] es
Ludovici similis. Quid de aliorum Imperatorum cum summis pontificibus
pactione suspicandum est, cum sciamus quid Sigismundus fecerit, princeps
alioqui[361] optimus ac fortissimus, sed iam affecta aetate minus fortis,
quem per Italiam paucis stipatoribus saeptum in diem vivere vidimus
Romae etiam fame periturum, nisi eum, sed non gratis—extorsit enim
donationem—Eugenius pavisset! Is cum Romam venisset ut pro Imperatore
Romanorum coronaretur, non aliter a papa coronari potuit, quam[362]
Constantini donationem ratam haberet eademque omnia de integro donaret.
Quid magis contrarium quam pro Imperatore Romano[363] coronari qui Romae
ipsi renuntiasset, et coronari ab illo quem et confiteatur et, quantum in
se est, dominum Romani Imperii faciat, ac ratam habere donationem, quae
vera si sit, nihil Imperatori de Imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror,
nec pueri fecissent. Quominus mirum si papa sibi arrogat Caesaris
coronationem, quae populi Romani esse deberet.
Si tu, papa, et potes Graecum Imperatorem privare Italia
provinciisque[364] occidentis, et Latinum Imperatorem facis, cur
pactionibus uteris; cur bona Caesaris partiris; cur in te Imperium[365]
transfers?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account