The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Quare sciat, quisquis est qui dicitur[366] Imperator Romanorum, me iudice
se non esse nec Augustum, nec Caesarem, nec Imperatorem, nisi Romae
imperium teneat; et nisi operam det ut urbem Romam recuperet, plane esse
periurum. Nam Caesares illi priores, quorum fuit primus Constantinus,
non adigebantur iusiurandum interponere quo nunc Caesares obstringuntur,
sed quantum humana ope praestari potest, nihil imminuturos esse de
amplitudine Imperii Romani, eamque sedulo adaucturos.
Non ea re tamen vocati[367] Augusti, quod Imperium augere deberent, ut
aliqui sentiunt Latinae linguae imperiti, est enim Augustus quasi sacer
ab avium gustu dictus, quae in auspiciis adhiberi solebant, Graecorum
quoque testante lingua, apud quos Augustus σεβαστός[368] dicitur, unde
Sebastia vocata. Melius summus pontifex ab augendo Augustus diceretur,
nisi quod dum temporalia auget, spiritualia minuit. Itaque videas ut
quisque pessimus est summorum pontificum, ita maxime defendendae huic
donationi incumbere; qualis Bonifacius octavus, qui Caelestinum tubis
parieti insertis decepit. Hic et de donatione Constantini scribit
et regem Franciae[369] privavit, regnumque ipsum, quasi donationem
Constantini exsequi vellet, ecclesiae Romanae fuisse et esse subiectum
iudicavit; quod statim successores eius, Benedictus et Clemens, ut
improbum iniustumque revocarunt.
Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani, sollicitudo quod a
singulis Imperatoribus donationem Constantini exigitis confirmari, nisi
quod iuri diffiditis vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur; nam neque
illa umquam fuit, et quod non est confirmari non potest; et quicquid
donant Caesares, decepti exemplo Constantini faciunt, et donare Imperium
nequeunt.
* * * * *
Age vero, demus Constantinum donasse Silvestrumque aliquando possedisse,
sed postea vel ipsum, vel aliquem ipsorum[370] a possessione deiectum.
(Loquor nunc de his quae papa non possidet; postea loquar de his quae
possidet.) Quid possum vobis magis dare quam ut ea quae nec fuerunt nec
esse potuerunt fuisse concedam? Tamen[371] dico vos nec iure divino nec
iure humano ad recuperationem agere posse. In lege veteri Hebraeus supra
sextum annum Hebraeo servire vetabatur, et quinquagesimo[372] quoque
anno omnia redibant ad pristinum dominum. Tempore gratiae Christianus
a vicario Christi, redemptoris nostrae servitutis, premetur servitio
aeterno? Quid dicam! Revocabitur ad servitutem postquam liber factus est
diuque potitus libertate?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account