The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Eo quidem magis, quod aliae novae gentes, ut de Gothis accepimus, quae
numquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis veteribus incolis, Italiam et
multas provincias occuparunt, quas in servitutem revocari in qua numquam
fuerunt, quae tandem aequitas est, praesertim victrices, et fortasse
a victis? Quo tempore, si quae urbes ac nationes, ut factum fuisse
scimus, ab Imperatore desertae ad barbarorum adventum necesse habuerunt
deligere sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt, numquid
hunc postea a principatu deponerent; aut eius filios, tum commendatione
patris, tum propria virtute favorabiles iuberent esse privatos, ut iterum
sub Romano principe essent, maxime cum eorum opera assidue indigerent,
et nullum aliunde auxilium sperarent? Hos[377] si Caesar ipse, aut
Constantinus ad vitam reversus, aut etiam senatus populusque Romanus
ad commune iudicium, quale in Graecia Amphictyonum[378] fuit, vocaret,
prima statim actione repelleretur, quod a se olim custode desertos, quod
tamdiu[379] sub alio principe degentes, quod numquam alienigenae regi
subditos, quod denique homines libertati natos et in libertatem robore
animi corporisque assertos, ad famulatum servitiumque reposceret. Ut
appareat, si Caesar, si populus Romanus a repetendo exclusus est, multo
vehementius papam esse exclusum! Et si licet aliis nationibus quae sub
Roma fuerunt, aut regem sibi creare, aut rempublicam tenere, multo magis
id licere populo Romano, praecipue adversus novam papae tyrannidem.
* * * * *
Exclusi a defendenda donatione adversarii, quod nec umquam fuit et si
qua fuisset iam temporum conditione intercidisset, confugiunt ad alterum
genus defensionis, et velut relicta urbe in arcem se recipiunt, quam
statim deficientibus cibariis dedere cogentur. Praescripsit, inquiunt,
Romana ecclesia in iis[380] quae possidet. Cur ergo, quae maior pars
est, ea reposcit, in quibus non praescripsit, et in quibus alii
praescripserunt? Nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in
alios.
Praescripsit Romana ecclesia! Cur ergo ab Imperatoribus totiens curat
sibi ius confirmandum? Cur donationem confirmationemque Caesarum iactat?
Si hoc unum satis est, iniuriam ei facis si de altero quoque iure non
sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc sibi non sufficit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account