The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
“Sponte ad te, summe pontifex, ut nos gubernares venimus;
sponte nunc rursus abs te ne gubernes diutius recedimus.
Si qua tibi a nobis debentur, ponatur calculus datorum et
acceptorum. At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus,
qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus. Adde huc
iniurias quae aut abs te aut a tuis magistratibus huic civitati
frequentissime inferuntur. Deum testamur, iniuria cogit nos
rebellare, ut olim Israel a Roboam fecit. Et quae tanta fuit
illi[392] iniuria? Quanta portio nostrae calamitatis graviora
solvere tributa? Quid enim si rempublicam nostram exhaurias?
Exhausisti.[393] Si templa spolies? Spoliasti. Si virginibus
matribusque familias stuprum inferas? Intulisti. Si urbem
sanguine civili perfundas? Perfudisti. Haec nobis sustinenda
sunt? An potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos quoque
filios esse[394] obliviscemur? Pro patre, summe pontifex, aut
si te hoc magis iuvat, pro domino hic te populus advocavit, non
pro hoste atque carnifice: patrem agere aut dominum non vis,
sed hostem ac carnificem. Nos saevitiam tuam impietatemque,
etsi iure offensae poteramus, tamen quia Christiani sumus,
non imitabimur, nec in tuum caput ultorem stringemus gladium,
sed te abdicato atque summoto, alterum patrem dominumve
adoptabimus. Filiis a malis parentibus a quibus geniti sunt
fugere licet; nobis a te, non vero patre sed adoptivo et
pessime nos tractante, non licebit? Tu vero, quae sacerdotii
operis sunt, cura, et noli tibi ponere sedem ad Aquilonem
et illinc tonando[395] fulgurantia fulmina in hunc populum
ceterosque vibrare.”
Sed quid plura opus est in re apertissima dicere? Ego non modo
Constantinum non donasse tanta, non modo non potuisse Romanum pontificem
in eisdem praescribere, sed etiam si utrumque esset, tamen utrumque ius
sceleribus possessorum exstinctum esse contendo, cum videamus totius
Italiae multarumque provinciarum cladem ac vastitatem[396] ex hoc uno
fonte fluxisse. Si fons amarus est, et rivus; si radix immunda, et
rami; si delibatio sancta non est, nec massa. Ita e diverso, si rivus
amarus, fons obstruendus est; si rami immundi, e radice vitium venit; si
massa sancta non est, delibatio quoque abominanda[397] est. An possumus
principium potentiae papalis pro iure proferre, quod tantorum scelerum
tantorumque omnis generis malorum cernimus esse causam?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account