The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Quamobrem dico, et exclamo, neque enim timebo homines, Deo fretus;
neminem mea aetate in summo pontificatu fuisse aut fidelem dispensatorem
aut prudentem; qui tantum abest ut dederit familiae Dei cibum, ut
devorarit illam velut cibum et escam panis.[398] Papa et ipse bella
pacatis populis infert, et inter civitates principesque discordias
ferit. Papa et alienas sitit opes, et suas exsorbet,[399] ut Achilles in
Agamemnonem, Δημοβόρος βασιλεύς,[400] id est populi vexator rex.[401]
Papa non modo rempublicam, quod non Verres, non Catilina, non quispiam
peculator auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum Sanctum
quaestui[402] habet, quod Simon ille Magus etiam detestaretur. Et cum
horum admonetur, et a quibusdam bonis viris reprehenditur, non negat,
sed palam fatetur, atque gloriatur licere enim[403] quavis ratione
patrimonium ecclesiae a Constantino donatum ab occupantibus extorquere;
quasi eo recuperato religio Christiana futura sit beata,—et non magis
omnibus flagitiis, luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi
magis potest, et ullus est sceleri ulterior locus!
Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris
pecunias peius effundit, militumque equestres pedestresque copias,
quibus omnia infestantur, alit, cum Christus in tot millibus pauperum
fame ac nuditate moriatur. Nec intelligit, O indignum facinus! cum ipse
saecularibus auferre[404] quae ipsorum sunt laborat, illos vicissim
sive pessimo exemplo induci, sive necessitate cogi, licet non est vera
necessitas, ad auferenda quae sunt ecclesiasticorum. Nulla itaque usquam
religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor; et quod referens quoque
horresco, omnium scelerum impii homines a papa sumunt excusationem. In
illo enim comitibusque eius est[405] omnis facinoris exemplum, ut cum
Esaia et Paulo, in papam et papae proximos dicere possumus: “Nomen Dei
per vos blasphematur inter gentes. Qui alios docetis, vos ipsos non
docetis; qui praedicatis non furandum, latrocinamini; qui abominamini
idola, sacrilegium facitis; qui in lege et in pontificatu gloriamini, per
praevaricationem legis Deum verum pontificem inhonoratis.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account