The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Tempus autem opportunum conjunctionis solis iis relinquitur
considerandum, qui juncti sunt matrimonio; qui autem matrimonio juncti
sunt, iis scopus est et institutum, liberorum susceptio: finis autem,
ut boni sint liberi: quemadmodum agricolæ seminis quidem dejectionis
causa est, quod nutrimenti habendi curam gerat; agriculturæ autem finis
est, fructuum perceptio. Multo autem melior est agricola, qui terram
colit animatam: ille enim ed tempus alimentum expetens, hic vero ut
universum permaneat, curam gerens, agricolæ officio fungitur: et ille
quidem propter se, hic vero propter Deum plantat ac seminat. Dixit
enim: “Multiplicemini;”[564] ubi hoc subaudiendum est: “Et ea ratione
fit homo Dei imago, quatenus homo co-operatur ad generationem hominis.”
Non est quælibet terra apta ad suscipienda semina: quod si etiam sit
quælibet, non tamen eidem agricolæ. Neque vero seminandum est supra
petram, neque semen est contumelia afficiendum, quod quidem dux est
et princeps generationis, estque substantia, quæ simul habet insitas
naturæ rationes. Quæ sunt autem secundum naturam rationes, absque
ratione præternaturalibus mandando meatibus, ignominia afficere, valde
est impium. Videte itaque quomodo sapientissimus Moyses infrugiferam
aliquando sationem symbolice repulerit: “Non comedes, inquiens,
leporem, nec hyænam.”[565] Non vult homines esse qualitatis eorum
participes, neque eis æqualem gustare libidinem: hæc enim animalia ad
explendum coitum venereum feruntur insano quodam furore. Ac leporem
quidem dicunt quotannis multiplicare anum, pro numero annorum, quos
vixit, habentem foramina: et ea ratione dum leporis esum prohibet,
significat se dehortari puerorum amorem. Hyænam autem vicissim singulis
annis masculinum sexum mutare in femininum: significare autem non esse
illi ad adulteria prorumpendum, qui ab hyæna abstinet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account