The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
improbis et malitiosis non tollamus artibus: eæ enim, ut fornicationem
celent, exitialia medicamenta adhibentes, quæ prorsus in perniciem
ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Cæterum, quibus
uxores ducere concessum est, iis Pædagogo opus fuerit, ut non interdiu
mystica naturæ celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi
gratia, aut ex foro mane rediens, galli more coeat, quando orationis,
et lectionis, et eorum quæ interdiu facere convenit, operum tempus
est. Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum
actionem, quæ fit Deo pro bonis quæ percepimus. Non semper autem
concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim
eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu,
tanquam in tenebris, immodeste sese ac intemperanter gerere oportet,
sed verecundia, ut quæ sit lux rationis, in animo est includenda.
Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem
texamus dogmata temperantiæ; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile
venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuæ uxori
honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod
caste cum proximis verseris, fide dignum e domo adsit testimonium.
Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas
in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus.
Benevolentia autem quæ præceps fertur ad congressionem, exiguo tempore
floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam præsenescit,
flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciæ
vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque
irritamenta exstinguuntur sæpe pœnitentia; amorque sæpe vertitur
in odium, quando reprehensionem senserit satietas. Impudicorum
vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculorum,
et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum
sequentibus Apostolum, qui aperte dicit: “Fornicatio autem et omnis
immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis,
sicut decet sanctos.”[575] Recte ergo videtur dixisse quispiam: “Nulli
quidem profuit coitus, recte autem cum eo agitur, quem non læserit.”
Nam et qui legitimus, est periculosus, nisi quatenus in liberorum
procreatione versatur. De eo autem, qui est præter leges, dicit
Scriptura: “Mulier meretrix apro similis reputabitur. Quæ autem viro
subjecta est, turris est mortis iis, qui ea utuntur.” Capro, val apro,
meretricis comparavit affectionem. “Mortem” autem dixit “quæsitam,”
adulterium, quod committitur in meretrice, quæ custoditur. “Domum”
autem, et “urbem,” in qua suam exercent intemperantiam. Quin etiam quæ
est apud vos poetica, quodammodo ea exprobrans, scribit:
Tecum et adulterium est, tecum coitusque nefandus,
Fœdus, femineusque, urbs pessima, plane impura.
Econtra autem pudicos admiratur:
Quos desiderium tenuit nec turpe cubilis
Alterius, nec tetra invisaque stupra tulerunt
Ulla unquam maribus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account