The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant.”[573]
Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad
solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat
stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur
parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis
bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quæ bona sit et
honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino
a matrimonio purum esse oportet; in quæstione enim id versatur, et
hoc a nobis declaratum est in libro _De continentia_. Quod si
hoc ipsum, an ducenda sit uxor, veniat in considerationem: quomodo
libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper
uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam
stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam
vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et
in animantibus rationis expertibus, et in iis, quæ in exercitatione
versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus
superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et
tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi
enervata. “Parvam epilepsiam” dicebat “coitum” sophista Abderites
morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones,
quæ exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur?
“homo enim ex homine nascitur et evellitur.” Vide damni magnitudinem:
totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur. Dicit enim: “Hoc
nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea.”[574] Homo ergo tantum
exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis
initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiæ
et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui
interroganti, “Quomodo adhuc se haberet ad res venereas,” respondit:
“Bona verba, quæso: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti
et insano domino, profugi.” Verum concedatur quidem et admittatur
matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; sed non dicit,
Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse
deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Pædagogus, clamans per
Ezechielem: “Circumcidamini fornicationem vestram.” Aliquod tempus ad
seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter
autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam
naturæ; qua quidem oportet magistra, quas prudenter introducit temporis
commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem
ætatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores
ducere. Sed non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium
autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis
excretio, quæ est et præter leges et a ratione aliena. Secundum naturam
autem nobis vita universa processerit, si et ab initio cupiditates
contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account