The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Samaritanorum,”[463] a contraria vitæ institutione nos dehortans
dicit Dominus; quoniam “Iniquorum virorum mala est conversatio; et
hæ sunt viæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt.”[464]--“Væ
homini illi,” inquit Dominus; “bonum esset ei, si non natus esset,
quam ut unum ex electis meis scandalizaret.[465] Melius esset, ut ei
mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis
perverteret.[466] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.”[467]
Unde præclare Apostolus: “Scripsi,” inquit, “vobis in epistola, non
conversari cum fornicatoribus,”[468] usque ad illud: “Corpus autem non
fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.”[469] Et quod matrimonium
non dicat fornicationem, ostendit eo, quod subjungit: “An nescitis,
quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?”[470] An meretricem
quis dicet virginem, priusquam nubat? “Et ne fraudetis,” inquit, “vos
invicem, nisi ex consensu ad tempus:”[471] per dictionem, “fraudetis,”
ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem
in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: “Mulieri vir debitum reddat;
similiter autem mulier quoque viro;”[472] post quam exsolutionem, in
domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et
adhuc apertius, dicens: “Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio,
inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non separari; sin autem
separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum
uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis
frater,”[473] usque ad illud: “Nunc autem sancta est.”[474] Quid
autem ad hæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium,
quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento?
Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et
generationem? cum “episcopum” quoque, “qui domui recte præsit,”[475]
Ecclesiæ ducem constituat; domum autem Dominicam “unius mulieris”
constituat conjugium. “Omnia” ergo dicit esse “munda mundis; pollutis
autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens,
et conscientia.”[476] De ea autem voluptate, quæ est præter regulam:
“Ne erretis,” inquit; “nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri,
nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures,
neque ebriosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt;
et nos quidem abluti sumus,”[477] qui in his eramus; qui autem in hanc
tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant,
voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes
ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ
affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad
eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo,
eam, quæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. “Quod
reliquum est, fratres, quæcunque vera, quæcunque honesta, quæcunque
justa, quæcunque casta, quæcunque amabilia, quæcunque bonæ famæ; si qua
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account