The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem adversus ipsam
muniisset. “Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei
non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.”[454]
Peccatum enim, cum sit “corruptio,” non potest habere societatem cum
“incorruptione,” quæ est justitia. “Adeo stulti,” inquit, “estis? cum
spiritu cœperitis, nunc carne consummamini.”[455]
CAPUT XVIII.
DUAS EXTREMAS OPINIONES ESSE VITANDAS: PRIMAM
ILLORUM QUI CREATORIS ODIO A NUPTIIS ABSTINENT;
ALTERAM ILLORUM QUI HINC OCCASIONEM ARRIPIUNT
NEFARIIS LIBIDINIBUS INDULGENDI.
Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii
quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cum
quavis impietate suscipientes continentiam; cum pie liceret castitatem,
quæ secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo
propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio creaturam, neque
eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus,
creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus
sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati.
Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revera
“effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores
hinnientes;”[456] ut qui et ipsi contineri non possint, et proximis
suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes
Scripturas: “Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem
unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.”[457] Propter
eos idem propheta dicit, nobis consulens: “Ne ambulaveris in via cum
ipsis, declina pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur
retia pennatis. Ipsi enim, cum sint sanguinum participes, thesauros
malorum sibi recondunt;”[458] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et
proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,[459]
ut ait propheta, quas quidem Græci κέρκους appellant. Fuerint autem
ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt
caudis suis pugnaces, tenebrarum “iræque filii,”[460] cæde polluti,
manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. “Expurgate ergo vetus
fermentum, ut sitis novo conspersio,”[461] nobis exclamat Apostolus.
Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, “Ne
conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus,
vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui
est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus
sum,” inquit; “ut Deo vivam, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non
amplius ego,” ut vivebam per cupiditates; “vivit autem in me Christus,”
caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tunc quidem in carne
vivebam carnaliter: “quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii
Dei.”[462]--“In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account