The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Let us conclude this second book of the _Stromata_ at this point,
on account of the length and number of the chapters.
BOOK III.[262]
CAPUT I.
BASILIDIS SENTENTIAM DE CONTINENTIA ET NUPTIIS
REFUTAT.
Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere
conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores,
“Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, num sit melius uxorem non
ducere, dicunt respondisse Dominum: ‘Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt
enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’”[263] Hoc
dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter
feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento,
recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt
ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici
exercitatores, qui, gloriæ studio retracti, se continent. Quinetiam
qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui
itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum
logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos
castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt,
quod procurandæ rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et
illud: ‘Melius est nubere quam uri,’[264] dicentem Apostolum aiunt
velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens,
et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata
fuerit anima, a spe est divisa”--“Patienter igitur sustine,” inquit
his verbis Isidorus in _Moralibus_, “contentiosam mulierem, ne a
Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores
conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit
in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non
desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus,
et non ei libet logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a
fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati.
Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manum,
ne peccem; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur.
Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem
ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in
peccatum. Qui est ejusmodi, propter metum, quod vult, non facit, ne ei
constituatur supplicium. At hominum generi quædam necessaria sunt ac
naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et
naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.”
Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte
vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem,
vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod
naturæ dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmatum architecti
eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account