The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi,
incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt
ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum
finis erit secundum opera eorum.”[265] Est ergo continentia, corporis
despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus
venereis, sed etiam in aliis, quæ anima perperam concupiscit, non
contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua,
et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia.
Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem præbet
nobis temperantiam, ut quæ sit divina potestas et gratia. Dicendum
est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum.
Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos
dicimus: monogamiam autem, et quæ consistit in uno solum matrimonio,
honestatem admiramur; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et
“alterum alterius onera portare,”[266] ne “quis, cum” recte “stare
videatur,”[267] ipse quoque “cadat.” De secundis autem nuptiis: “Si
uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.”[268]
CAPUT II.
CARPOCRATIS ET EPIPHANIS SENTENTIAM DE FEMINARUM
COMMUNITATE REFUTAT.
Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere
uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit
probrum. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat
Carpocratis, et matris Alexandriæ nomine, ex patre quidem Alexandrinus,
ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et
Samæ, quæ est urbs Cephalleniæ, ut deus est honore affectus. Quo
in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum,
ædificatum est et consecratum; et cum est nova luna, convenientes
Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes,
sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem
didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem
princeps monadicæ[269] cognitionis. A quo etiam profluxit hæresis
eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro _De
justitia_, “Justitiam Dei esse quamdam cum æqualitate communionem.
Æquale quidem certe cœlum undequaque extensum totam terram cingit. Et
nox ex æquo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem,
solem, Deus ex alto æqualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi
autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem
vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, feminas
et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cum
autem omnibus animantibus æque ipsum communem effuderit, bonis et
malis justitiam suam confirmat, cum nemo possit plus habere, neque
auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit
omnibus animantibus communia exoriri nutrimenta, communi justitia ex
æquo data omnibus: et ad ea, quæ sunt hujusmodi, similiter se habet
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account