Magnifici et potentes domini domini priores artium et
vexillifer iustitie populi et comunis Florentie Intellecta
expositione facta pro parte Loysii Neroczi Loysii de
Pictis[162] civis florentini exponentis omnia et singula
infrascripta vice et nomine Neroczi eius patris et domine
Laudomine eius matris et filie olim Franchi de Acciaiuolis
absentium et etiam suo nomine proprio et vice et nomine
fratrum ipsius Loysii et dicentis et narrantis quod dictus
Neroczus eius pater et domina Laudomina eius mater iam diu
et semper cum eorum familia prout notum est multis huius
civitatis habitaverunt in Grecia in civitate Athenarum in qua
habebant omnia eorum bona mobilia et immobilia excepta tantum
infrascripta domo Florentie posita et quod dictus Neroczus iam
sunt elapsi triginta quinque anni vel circa cepit in uxorem
dictam dominam Laudominam in dicta civitate Athenarum ubi per
gratiam Dei satis honorifice vivebant. Et quod postea de mense
iunii anni millesimi quadringentesimi quinquagesimi sexti
prout fuit voluntas Dei accidit quod ipsa civitas Athenarum
fuit capta a Theucris et multi christiani ibi existentes ab
eisdem spoliati et depulsi fuerunt inter quos fuit et est ipse
Neroczus qui cum dicta eius uxore et undecim filiis videlicet
sex masculis et quinque feminis expulsus fuit et omnibus suis
bonis privatus et ita se absque ulla substantia reduxit in
quoddam castrum prope Thebes in quo ad presens ipse Neroczus
cum omni eius familia se reperit in paupertate maxima; et quod
sibi super omnia molestum et grave est coram se videre dictas
puellas iam nubiles et absque principio alicuius dotis et cum
non habeant aliqua bona quibus possint succurrere tot tantisque
eorum necessitatibus nisi solum unam domum cum una domuncula
iuxta se positam Florentie in loco detto al Poczo Toschanelli
quibus a primo, secundo et tertio via a quarto domus que olim
fuit domine Nanne Soderini de Soderinis ipsi Nerozus et domina
Laudomina et eorum filii predicti optarent posse vendere domos
predictas ut de pretio illarum possint partim victui succurrere
partim providere dotibus alicuius puellarum predictarum[163].
The petitioners in the document are all well known. Nerozzo Pitti and
his wife Laudamia owned the castle of Sykaminon, near Oropos, which had
belonged to her father, Franco Acciajuoli[164]. She was the aunt of the
last two dukes of Athens. Pitti also possessed the island of Panaia, or
Canaia, the ancient Pyrrha, opposite the mouth of the Maliac Gulf, and
his “dignified tenure” of those two places is praised by Baphius in his
treatise _De Felicitate Urbis Florentiæ_[165], a century later. According
to the contemporary chronicler, Benedetto Dei[166], the Athenian Pitti
were compelled to become Mohammedans when Bœotia was annexed; but the
late historian Neroutsos used to maintain his descent from Nerozzo.
6. THE DUCHY OF NAXOS