'Efflagitasti cottidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum
de Institutione oratoria scripseram, iam emittere inciperem. Nam ipse
eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis,
paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi ...
Sed si tanto opere efflagitantur quam tu affirmas, permittamus vela
ventis et oram solventibus bene precemur.'
The work is dedicated to Vitorius Marcellus (to whom Statius'
_Silvae_, Book iv., is addressed), and was originally written in view
of the education of his son Geta.
i. prooem. 6, 'Quod opus, Marcelle Vitori, tibi dicamus ... quod
erudiendo Getae tuo ... non inutiles fore libri videbantur.'
Book iv. prooem. was written when Quintilian had been appointed tutor
to the young princes, who are mentioned along with Geta and
Quintilian's elder son; Book vi. prooem. was written not long
afterwards, and refers to his bereavements; in Book xii. prooem. no
names are mentioned.
The work deals with the whole education of the future orator.
i. prooem. 5, 'Nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator,
studia eius formare ab infantia incipiam.'
Quintilian himself gives a sketch of the contents:
i. prooem. 21-2, 'Liber primus ea quae sunt ante officium rhetoris
continebit [including grammar and philology]. Secundo prima apud
rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur
tractabimus. Quinque deinceps (iii.-vii.) inventioni, nam huic et
dispositio subiungitur, quattuor (viii.-xi.) elocutioni, in cuius
partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. Unus (xii.) accedet,
in quo nobis orator ipse informandus est, ut qui mores eius, quae in
suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus,
quis agendi debeat esse finis, quae post finem studia ... disseramus.'
The ordinary handbooks of rhetoric are attacked.
i. prooem. 24-5, 'Nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis
affectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione
generosius, et omnem sucum ingeni bibunt et ossa detegunt, quae ut
esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
Ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile
ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus
breviter omnia demonstraturi.'
Quintilian uses his own experience and the best views of different
authorities.
vi. 2, 25, 'Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret,
satisfeceram huic parti, nihil eorum, quae legi vel didici, quod modo
probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est, quae latent, et
penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo
tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.'
Quintilian insists that the orator must be a good man (cf. the
importance he attaches to early education, i. 1, etc.).