A Hymn on the Life, Virtues and Miracles of St. Patrick: Composed by his Disciple, Saint Fiech, Bishop of Sletty — John Shaqi
A Hymn on the Life, Virtues and Miracles of St. Patrick: Composed by his Disciple, Saint Fiech, Bishop of SlettyFiech, Saint, Bishop of Sletty, active 6th century
History
A Hymn on the Life, Virtues and Miracles of St. Patrick: Composed by his Disciple, Saint Fiech, Bishop of Sletty
Fiech, Saint, Bishop of Sletty, active 6th century
Patrick, Saint, 373?-463?
Dixit Victor angelus servo
Milconis: ut trans mare se conferret
Pedem imposuit supra petram
Ibique: exinde manent impressa ejus vestigia.
V.
Profectus est trans Alpes omnes,
Trajecto mari; (quæ fuit felix expeditio)
Et apud Germanum remansit
In Australi parte Latii.
VI.
In insulis maris Tyrrheni
Mansit: uti memoro
Legit canonus apud Germanum
Sicut testantur historiæ.
VII.
In Hiberniam venit
Admonitus angelorum apparitionibus
Sæpius in visionibus videbat
Se debere denuo eo redire.
VIII.
Salutaris erat Hiberniæ
Adventus Patricii ad Fochlaidios
Audiebat a longe vocem invocantium
Infantium de silvis Fochlaid.
IX.
Rogabant ut ad eos veniret sanctus
Qui discurrebat per Latium
Ut converteret ab errore
Populos Hiberniæ ad viam vitæ.
X.
Vates Hiberniæ vaticinabantur
Adventurum tempus pacis novum
Quæ duratura sit in perpetuum
Unde deserta foret Temorea sub silentio.
XI.
Sui Druydæ Loegario
Adventum Patricii non cælabant
Adimpleta sunt vaticinia
De domino quem predicabant.
XII.
Carus erat Patricius usq. mortem
Exhibit et strenuus in exterminandis erroribus
Ex ninc merita ejus exaltata sunt
Supra nationes hominum.
XIII.
Hymnos et Apocalypsin
Et tres quinquagenas _psalmorum_ in dies canenat
Prædicabat, baptizabat, orabat,
Et a laudibus dei non cessabat.
XIV.
Nec temporis algor impediebat
Quo minus maneret de nocte in mediis aquis
Ad cœli potiandum gaudium
Prædicabat de die super collibus.
XV.
In fonte sian ad aquilonem juxta Bennaboirche
(Qui fons nunquam deficit)
Decantabat centum psalmos singulis noctibus
Regi angelorum inserviendo.
XVI.
Cubabat postea super nuda petra
Cassula amictus madida
Saxum fuit ejus pulvinar
Sic arcebat a corpore remissionem.
XVII.
Prædicabat evangelium populis,
Multas virtutes et signa simul operatus
Curabat cæcos et leprosos:
Mortuos revocabat ad vitam.
XVIII.
Patricius prædicabat Scotis
Passus multos labores in Latio
Ut venirent in die judicii
Quos convertit ad vitam æternam.
XIX.
Filii Emeri, Filii Erimonii,
Omnes seducti a dæmone,
Quos et recondidit Sathanas
In magno puteo infeniali.
XX.
Donec advenit apostolus
Qui eos preservavit, licet turbines vehementes
Qui prædicavit annis sexagihta
Crucem Christi populis Feniorum.
XXI.
Super populos Hiberniæ erant tenebræ
Populos adorantes idola
Non credebant in veram Deitatem
Trinitatis veræ.
XXII.
Ardmachæ est regni sedes
Futura æterni nominis populis Emaniæ
Et est ecclesia celebris in Dundalethglas
Nec gratum quod Temoria deseratur.
XXIII.
Patricius quando cepit infirmari
Desiderabat ire Ardmacham
Sed Angelus Dei ad eum venit
In via in medio die.
XXIV.
Venit versus Ausirum ad Victorem angelum
(Is fuit qui eum accersivit)
Rubus in quo angelus erat exarsit
Et ex eo ipsum alloquebatur.
XXV.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account