Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLVI. 140. Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum
honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio.
Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere,
caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes: quarum esse nulla potest,
nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium
impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis.
Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant,
nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere:
fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc
praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in
vita sequeretur habiturum. 141. Nihil igitur me putatis, haec et alia
innumerabilia cum audiam, moveri? Tam moveor quam tu, Luculle, neque me
minus hominem quam te putaveris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus,
adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum,
perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque
pelli neque moveri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si
adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo
discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
142. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium
Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur: aliud
Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii:
aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in
voluptate constituit. Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque
ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis
esse voluit. 143. Num quid horum probat noster Antiochus? Ille vero ne
maiorum quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt
de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo
profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account