Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLVII. Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur
cogimur eos sequi, qui inter se dissident? In hoc ipso, quod in elementis
dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid
ita conexum est, ut hoc, 'si dies est, lucet,' quanta contentio est! Aliter
Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe
doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes
dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis
in rebus dissentiunt? 144. Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam
in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi
tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a
nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint,
facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos
omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse dicatis:
deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos,
qui adestis, pertinent. Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire
quicquam. Quo modo? inquies: nos enim defendimus etiam insipientem multa
comprehendere. 145. At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et
hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam, cum extensis digitis adversam manum
ostenderat, 'visum,' inquiebat, 'huius modi est.' Deinde, cum paulum
digitos contraxerat, 'adsensus huius modi.' Tum cum plane compresserat
pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat: qua ex similitudine
etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, καταληψιν imposuit. Cum autem
laevam manum adverterat et illum pugnum arte vehementerque compresserat,
scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.
Sed qui sapientes sint aut fuerint ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu
nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua villa nos esse. 146.
Num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter: illa
subtilius. Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia
concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam
vim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non
posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire,
cum in iis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam vim
habere diceretur scientia, desinerent irasci: ne nobis quidem suscenserent,
cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset
ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui
primum iurare 'ex sui animi sententia' quemque voluerunt, deinde ita teneri
'si sciens falleret,' quod inscientia multa versaretur in vita, tum, qui
testimonium diceret, ut 'arbitrari' se diceret etiam quod ipse vidisset,
quaeque iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut 'videri'
pronuntiarentur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account