Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
I. 1. In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a
M. Varrone, venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset,
continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram
interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis isdem et
vetustate amicitiae coniunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus,
paulumque cum _ab_ eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus:
atque ilium complexi, ut mos amicorum est, satis eum longo intervallo ad
suam villam reduximus. 2. Hic pauca primo, atque ea percontantibus nobis,
ecquid forte Roma novi, Atticus: Omitte ista, quae nec percontari nec
audire sine molestia possumus, quaeso, inquit, et quaere potius ecquid ipse
novi. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum
cessare, sed celare quae scribat existimo. Minime vero, inquit ille:
intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit: sed habeo
opus magnum in manibus, idque iam pridem: ad hunc enim ipsum--me autem
dicebat--quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me
politius. 3. Et ego: Ista quidem, inquam, Varro, iam diu exspectans, non
audeo tamen flagitare: audivi enim e Libone nostro, cuius nosti
studium--nihil enim eius modi celare possumus--non te ea intermittere, sed
accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. Illud autem mihi ante
hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere: sed nunc, postea quam
sum ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis
philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare,
quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim
cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et
studiis et artibus antecedat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account