Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
II. 4. Tum ille: Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris.
Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu,
quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi. Nam cum philosophiam
viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de
nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca
potius quam nostra lecturos: sin a Graecorum artibus et disciplinis
abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca
intellegi non possunt: itaque ea nolui scribere, quae nec indocti
intellegere possent nec docti legere curarent. 5. Vides autem--eadem enim
ipse didicisti--non posse nos Amafinii aut Rabirii similis esse, qui nulla
arte adhibita de rebus ante oculos positis volgari sermone disputant, nihil
definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam
denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant. Nos autem praeceptis
dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri
putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae
docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem
accipient, ut frustra omnis suscipiatur _labor_. 6. Iam vero physica, si
Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut
Amafinius. Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris,
de corpusculorum--ita enim appellat atomos--concursione fortuita loqui?
Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia
ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam
quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit
adducere? _Quid_, haec ipsa de vita et moribus, et de expetendis
fugiendisque rebus? Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum
esse censent: apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
7. Sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intelligat quid
sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi:
quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum
moventibus ne suspicari _quidem_. Si vero Academiam veterem persequamur,
quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam
argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum! Totum igitur illud
philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum
possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est,
maius aut melius a dis datum munus homini. 8. Sed meos amicos, in quibus
est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a
fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. Quae autem nemo adhuc
docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui--nihil
enim magno opere meorum miror--feci ut essent nota nostris. A Graecis enim
peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. Et
tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account