Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
efferri laetitia dicerent, sed eas contraherent in angustumque deducerent,
hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. 39. Cumque eas
perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque
in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem
adsentiebatur. Nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque
iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse
immoderatam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus.
XI. De naturis autem sic sentiebat, primum, ut quattuor initiis rerum illis
quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur,
non adhiberet. Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque
gigneret, et mentem atque sensus. Discrepabat etiam ab isdem quod nullo
modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis,
cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero
aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. 40.
Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. In qua primum de
sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi
impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασιαν, nos visum appellemus
licet, et teneamus hoc verbum quidem: erit enim utendum in reliquo sermone
saepius. Sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem
adiungit animorum, quam esse volt in nobis positam et voluntariam. 41.
Visis non omnibus adiungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam
haberent declarationem earum rerum, quae viderentur: id autem visum, cum
ipsum per se cerneretur, comprehendibile--feretis hoc? Nos vero, inquit.
Quonam enim modo καταληπτον diceres?--Sed, cum acceptum iam et approbatum
esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu
prehenderentur: ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo
tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis--nova enim
dicebat--usus est. Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum
appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset,
scientiam: sin aliter, inscientiam nominabat: ex qua exsisteret etiam
opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. 42. Sed
inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi,
collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli
credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut
supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis
videbatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia
nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam
scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis
imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad
rationem inveniendam viae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et
ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae essent
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account