Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
IX. Et recte, inquit, respondes: praeclare enim explicatur Peripateticorum
et Academiae veteris auctoritas. Aristoteles primus species, quas paulo
ante dixi, labefactavit: quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis
quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et
ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat,
vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae:
spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in
ea sola positum esse beate vivere. 34. Nam Strato, eius auditor, quamquam
fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus est: qui cum
maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et
moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in
ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi
Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates
unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus
acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant adsidue Zeno et Arcesilas.
35. Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret
et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si
videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. Mihi vero,
inquam, videtur, quod vides idem significare Pomponium.
X. Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis
inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una
virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret
honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 36. Cetera
autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat,
alia naturae esse contraria. His ipsis alia interiecta et media numerabat.
Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione
dignanda docebat, contraque contraria: neutra autem in mediis relinquebat,
in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. 37. Sed quae essent sumenda,
ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris. Quae pluris, ea
praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam
rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum,
officium et contra officium media locabat quaedam: recte facta sola in
bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis: officia autem
servata praetermissaque media putabat, ut dixi. 38. Cumque superiores non
omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut
more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera
virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo
modo fieri posse disserebat nec virtutis usum modo, ut superiores, sed
ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse
quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non
tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account