Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXXIX. 122. Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa
tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum,
terram intrare possit: corpora nostra non novimus: qui sint situs partium,
quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum
intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici
notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed
ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus,
ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an
media pendeat? 123. Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram
multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui
dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam
dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis
vestigiis stent contra nostra vestigia, quos αντιποδας vocatis: cur mihi
magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt,
desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum,
solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter
terram rem ullam in mundo moveri: quae cum circum axem se summa celeritate
convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum
moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur,
sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum?
Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini et ipsi illum
vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo
Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124. Sed redeo ad animum et
corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit, quae
venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut
Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus? Si est, tresne partis habeat, ut
Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si
simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus
nullo corpore--quod intellegi quale sit vix potest--et, quidquid est,
mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dicuntur. Horum
aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem
probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria
momenta.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account