Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XL. 125. Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non
adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem
potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis
fui. Urguebor iam omnium vestrum convicio. Tune aut inane quicquam putes
esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur
corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos
ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine
aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et cum in uno mundo ornatus
hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante
post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? et, ut nos nunc
simus ad Baulos Puteolosque videamus, sic innumerabilis paribus in locis
isdem esse nominibus, honoribus, rebus gestis, ingeniis, formis, aetatibus,
isdem de rebus disputantis? et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid
animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus
irrumpere? Tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus
adsensus. Nihil sentire est melius quam tam prava sentire. 126. Non ergo id
agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, vide ne impudenter etiam
postules, non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia
quidem videantur. Nec enim divinationem, quam probatis, ullam esse
arbitror, fatumque illud, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne
exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo, atque haud scio
an ita sit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account