An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
“Alii rursus ipsorum primam et archegonon octonationem his nominibus
nominaverunt: primum Proarchen, deinde Anennoëton, tertiam autem
Arrheton, et quartam Aoraton. Et de prima quidem Proarche emissum
esse primo et quinto loco Archen; ex Anennoëto secundo et sexto loco
Acatalepton; et de Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston; de
Aorato autem quarto et octavo loco Agenneton.” Tertullianus, cap.
25. totidem verbis: “Primo enim constituunt Proarchen, secundo
Anennoëton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex Proarche itaque
processisse primo et quinto loco Archen; ex Anennoëto, secundo et
sexto loco Acatalepton; ex Arrheto, tertio et septimo loco
Anonomaston; ex Invisibili, quarto et octavo loco Agenneton.” Certe
si e Græco immediate exscripsisset omnia hæc Tertullianus, tot
nomina Græca Latine vertisset; nec fortuito et casu fieri potuit ut
hoc illi cum Irenæi interprete convenerit. Hic cap. xii. n. 3.
Colorbaseorum hypothesim sic exponit. “Quando cogitavit aliquid
emittere Propator, hoc Pater vocatus est; at ubi quæ emisit, vera
fuerunt, hoc Alethia vocatum est. Cum ergo voluit semetipsum
ostendere, hoc Anthropos dictus est. Quos autem præcogitaverat
posteaquam emisit, hoc Ecclesia vocata est. Loquutus est Anthropos
Logon, hic est primogenitus Filius. Subsequitur autem Logon Zoe, et
sic prima octonatio completa est.” Ille cap. 36. “Quum, inquiunt,
cogitavit proferre, hoc Pater dictus est; quum protulit, quia vera
protulit, hic Veritas appellata est. Quum semetipsum voluit probari,
hoc Homo pronuntiatus est. Quos autem præcogitavit, cum protulit,
tunc Ecclesia nuncupata est. Sonuit Homo Sermonem, et hic est
primogenitus Filius: et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima
conclusa est.” Plura alia similia passim occurrunt apud
Tertullianum. Sed quod demum ostendit hunc non e Græco, sed ex
interprete Irenæi sumpsisse quæ refert, illud est, quod ubi lapsus
est interpres Græca perperam reddens, lapsus est et Tertullianus.
Ille, ut jam dixi, nomen Ἐπιφανὴς appellativum esse putans, male
omnino vertit “clarus.” Tertullianus similiter errantem sequutus
scripsit, “insignior.” Irenæus, cap. ii. n. 3. Sophiæ perturbationem
enarrans, scribit eam, fœtum informem cum peperisset, “primo quidem
contristatam propter inconsummationem generationis, post deinde,
φοβηθῆναι μὴ καὶ αὐτὸ τέλος ἔχῃ.” Sic saltem legit interpres; vertit
enim, “timuisse ne hoc ipsum finem habeat;” ubi τέλος
“perfectionem,” non “finem” vertendum erat, ut in notis ad hunc
locum diximus. Nec melius Tertullianus, cap. 10. “primo quidem
contristari propter inconsummationem generationis, et metuere
postremo, ne finis quoque insisteret.” Ubi similiter τὸ ἀτελὲς τῆς
γεννήσεως vertit “inconsummationem generationis;” et relicto Irenæo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account