An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
247 V. viii. 1. Nunc autem partem aliquam a spiritu ejus sumimus, ad
perfectionem et præparationem incorruptelæ; paulatim assuescens
capere et portare Deum: quod et pignus dixit Apostolus, hoc est pars
ejus honoris qui a Deo nobis promissus est.... Si igitur nunc pignus
habentes, clamamus, “Abba, Pater;” quid fiet quando resurgentes
facie ad faciem videbimus eum? ... Si enim pignus complectens
hominem in semetipsum, jam facit dicere, “Abba, Pater;” quid faciet
universa Spiritus gratia, quæ hominibus dabitur a Deo?
248 V. vii. 2. Per Spiritum surgentia, fiunt corpora spiritualia, uti
per Spiritum semper permanentem habeant vitam.
249 II. iv. 1. Causa igitur quærenda est hujusmodi dispositionis Dei,
sed non fabricatio mundi alteri adscribenda: et ante præparata omnia
dicenda sunt a Deo, ut fierent, quemadmodum et facta sunt.——2. Qui
enim postea emendat labem, et velut maculam emundat labem, multo
prius poterat observare, ne initio in suis fieri talem maculam.——Et
si ideo quod benignus sit, in novissimis temporibus misertus est
hominum, et perfectum eis dat; illorum primo misereri debuit, qui
fuerunt hominum factores (he alludes to the Gnostic notion that man
was made by inferior beings) et dare eis perfectum. Sic utique et
homines miserationem percepissent, de perfectis perfecti facti.
250 Ibid. 2.
251 IV. xxxvii. 6. Sed oportebat, inquit, eum neque Angelos tales
fecisse, ut possent transgredi, neque homines qui statim ingrati
exsisterent in eum; quoniam rationabiles, et examinatores, et
judiciales facti sunt, et non (quemadmodum irrationabilia, sive
inanimalia, quæ sua voluntate nihil possunt facere, sed cum
necessitate et vi ad bonum trahuntur, in quibus unus sensus, et unus
mos,) inflexibiles, et sine judicio, qui nihil aliud esse possunt,
præterquam quod facti sunt. Sic autem nec suave esset eis quod est
bonum, neque pretiosa communicatio Dei, neque magnopere appetendum
bonum, quod sine suo proprio motu et cura et studio provenisset, sed
ultro et otiose insitum: ita ut essent nullius momenti boni, eo quod
natura magis quam voluntate tales exsisterent, et ultroneum haberent
bonum, sed non secundum electionem; et propter hoc nec hoc ipsum
intelligentes, quoniam pulchrum sit quod bonum, neque fruentes eo.
Quæ enim fruitio boni apud eos qui ignorant? Quæ autem gloria his
qui non studuerunt illud? Quæ autem corona his qui non eam, ut
victores in certamine, consequuti sunt?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account